라틴어 문장 검색

tristes penetrant ad viscera morbi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 49:8)
Concidit Ancaeus glomerataque sanguine multo viscera lapsa fluunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 40:6)
Nam postquam pestifer ignis convaluit, "rogus iste cremet mea viscera" dixit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 50:2)
Inscius atque absens flamma Meleagros ab illa uritur et caecis torreri viscera sentit ignibus ac magnos superat virtute dolores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 51:1)
Nam de matre manus diri sibi conscia facti exegit poenas acto per viscera ferro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 52:4)
Hirtus erat crinis, cava lumina, pallor in ore, labra incana situ, scabrae rubigine fauces, dura cutis, per quam spectari viscera possent;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 83:3)
Ut vero est expulsa quies, furit ardor edendi perque avidas fauces incensaque viscera regnat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 85:3)
Iamque fame patrias altaque voragine ventris attenuarat opes, sed inattenuata manebat tum quoque dira fames, implacataeque vigebat flamma gulae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 86:1)
Tandem, demisso in viscera censu, filia restabat, non illo digna parente.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 86:2)
Iamque ferendo vix erat illa gravem maturo pondere ventrem, cum medio noctis spatio sub imagine somni Inachis ante torum, pompa comitata sacrorum, aut stetit aut visa est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 58:4)
Accipit obsceno genitor sua viscera lecto virgineosque metus levat hortaturque timentem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 46:13)
media gravidus tumet arbore venter.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 49:2)
Ut sua maturus complevit tempora venter, alipedis de stirpe dei versuta propago nascitur, Autolycus, furtum ingeniosus ad omne, candida de nigris et de candentibus atra qui facere adsuerat, patriae non degener artis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 39:1)
Prosiluit terraque ferox sua viscera traxit tractaque calcavit calcataque rupit et illis crura quoque inpediit et inani concidit alvo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 40:8)
capuloque tenus demisit in armos ensem fatiferum caecumque in viscera movit versavitque manu vulnusque in vulnere fecit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 50:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION