라틴어 문장 검색

sed omnia licet concurrant, Idus Martiae consolantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 2:8)
dici enim non potest quanto opere gaudeant, ut ad me concurrant, ut audire cupiant mea verba de re p. nec ulla interea decreta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 6 4:8)
itaque non mihi videor errasse quod ad Balbum scripsi apertius ut, si quid tale accidisset ut non concurrerent nomina, subveniret meque tibi etiam mandasse ut, si quid eius modi accidisset, cum eo communicares.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 3 9:3)
verti igitur me a Menturnis Arpinum versus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 10 2:8)
quem tuli diutius quam dignitas mea patiebatur, sed tuli rei publicae causa, ne darem perditis civibus hominem parum sanum illum quidem sed tamen nobilem quo concurrerent, quod faciunt nihilo minus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 2 3:2)
hoc tibi tam ignoscemus nos amici, quam ignoverunt Medeae, quae/ Corinthum arcem a/ltam habebant ma/tronae opulentae, o/ptimates, quibus illa manibus gypsatissimis persuasit ne sibi vitio illae verterent, quod abesset a patria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 6 1:3)
amoris quidem tui, quoquo me verti, vestigia, vel proxime de Tigellio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 24 1:1)
sed intra finis hos quaecumque acciderint vertentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 10 5:4)
repente Antonius in aciem suas copias de vico produxit et sine mora concurrit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 30 3:1)
itaque ad nos concurritur factique iam in re salutari populares sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 4 1:8)
si diem nobis dixerit, tota Italia concurret, ut multiplicata gloria discedamus ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 5장 2:5)
de Latinis vero is quo me vertam nescio ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 5/6 8:4)
qui cum decretum de me Capuae fecisset, ipse cunctae Italiae cupienti et eius fidem imploranti signum dedit ut ad me restituendum Romam concurreret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 15장 1:6)
Nisi vero sustinuistis eos qui cum facibus ad curiam concurrerunt, cum fascibus ad Castoris, cum gladiis toto foro volitaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 33장 3:4)
anno vertente sine controversia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 12장 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION