-
Accius esset atrox, conviva Terentius esset, essent pugnaces qui fera bella canunt.
- (푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1164)
-
hic et in Acci nobilibus trimetris adparet rarus et Enni in scaenam missos cum magno pondere versus aut operae celeris nimium curaque carentis aut ignoratae premit artis crimine turpi.
- (퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 8:13)
-
adeo sanctum est vetus omne poema, ambigitur quotiens, uter utro sit prior, aufert Pacuvius docti famam senis, Accius alti, dicitur Afrani toga convenisse Menandro, Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi, vincere Caecilius gravitate, Terentius arte.
- (퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 120)
-
nil comis tragici mutat Lucilius acci?
- (퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit. 1:3)
-
semivocales geminare diu non fuit usitatissimi moris, atque e contrario usque ad Accium et ultra porrectas syllabas geminis, ut dixi, vocalibus scripserunt.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 280:1)
-
nam praecipue quidem apud Ciceronem frequenter tamen apud Asinium etiam et ceteros, qui sunt proximi, videmus Enni, Acci, Pacuvi, Lucili, Terenti, Caecili et aliorum inseri versus summa non eruditionis modo gratia sed etiam iucunditatis, cum poeticis voluptatibus aures a forensi asperitate respirent.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 313:1)
-
Non male respondit, male enim prior ille . Fallet haec nos in foro consuetudo, ubi adversario, non ipsi nobis . aiunt Accium interrogatum, cur causas non ageret, cum apud eum in tragoediis tanta vis esset optime respondendi, hanc reddidisse rationem, quod illic ea dicerentur quae ipse vellet, in foro dicturi adversarii essent quae minime vellet.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 330:4)
-
tragoediae scriptores veterum Accius atque Pacuvius clarissimi gravitate sententiarum, verborum pondere, auctoritate personarum.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 98:1)
-
virium tamen Accio plus tribuitur;
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 98:3)
-
Non id ago nunc hac diligentia, ut ostendam, quantum tempus apud grammaticum perdiderim, sed ut ex hoc intellegas, quantum apud Ennium et Accium verborum situs occupaverit, cum apud hunc quoque, qui cotidie excutitur, aliqua nobis subducta sint.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 5:1)
-
ACCIVS POSTVMIVS hoc colore usus est:
- (세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 20:2)
-
pariter et, prout singulis cordi, diversa censentes sermocinabamur, cur a quibusdam protomystarum tamquam scaevus cavendusque tractator improbaretur, quamquam sic esset ad verbum sententiamque translatus ut nec Apuleius Phaedonem sic Platonis neque Tullius Ctesiphontem sic Demosthenis in usum regulamque Romani sermonis exscripserint.
- (시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 5:2)
-
totam tuam temperantiam religionem, libertatem verecundiam et illam delicatae mentis pudicissimam teneritudinem iucunda similitudine exscripsit.
- (시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Sulpicio suo salutem 5:3)
-
Apollonii Pythaghorici vitam, non ut Nicomachus senior e Philostrati sed ut Tascius Victorianus e Nicomachi schedio exscripsit, quia iusseras, misi;
- (시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 1:1)
-
nam peragratis forte dioecesibus cum domum veni, si quod schedium temere iacens chartulis putribus ac veternosis continebatur, raptim coactimque translator festinus exscripsi, tempore hiberno nil retardatus, quin actutum iussa complerem, licet antiquarium moraretur insiccabilis gelu pagina et calamo durior gutta, quam iudicasses imprimentibus digitis non fluere sed frangi.
- (시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 2:1)