라틴어 문장 검색

praeterea senatus inter alia complura marmoreum arcum cum tropaeis uia Appia decreuit et Germanici cognomen ipsi posterisque eius.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 1장 3:5)
nec multo post ex composito inrumpere Appius nuntiatus, cui pridie ad id temporis ut adesset praeceptum erat, quasi plane repraesentaretur somnii fides, arcessi statim ac mori iussus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 37장 2:4)
Triumphauit cum patre censuramque gessit una, eidem collega et in tribunicia potestate et in septem consulatibus fuit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 6장 1:2)
post uictoriam demum progressus et Caesar consalutatus honorem praeturae urbanae consulari potestate suscepit titulo tenus, nam iuris dictionem ad collegam proximum transtulit, ceterum omnem uim dominationis tam licenter exercuit, ut iam tum qualis futurus esset ostenderet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 1장 3:1)
Sed nos videmus quod in collegiis instituendis non solum ordo collegarum ad invicem consideratur ab instituente, sed etiam facultas ad offitia exercenda:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 18:5)
minus est gravis Appia tardis.
(호라티우스의 풍자, 1권, 05장5)
populus Laevino mallet honoremquam Decio mandare novo censorque moveret Appius, ingenuo si non essem patre natus:
(호라티우스의 풍자, 1권, 06장6)
''at Novius collega gradu post me sedet uno;
(호라티우스의 풍자, 1권, 06장16)
"Quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod pauperis hic meritum, si curet nocte togatus currere, cum praetor lictorem impellat et ire praecipitem iubeat dudum vigilantibus orbis, ne prior Albinam et Modiam collega salutet?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III53)
mortem sic quisquam exhorruit, ut sit zelotypus Thymeles, stupidi collega Corinthi?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII78)
atque ideo, postquam ad Cimbros stragemque volabant qui numquam attigerant maiora cadavera corvi, nobilis ornatur lauro collega secunda.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII100)
cum tremerent autem Fabios durumque Catonem et Scauros et Fabricium, rigidique severos censoris mores etiam collega timeret, nemo inter curas et seria duxit habendum, qualis in Oceani fluctu testudo nataret, clarum Troiugenis factura et nobile fulcrum;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI32)
Appius in Sarmatas usque pervenit, Lucullus ad terminum gentium Tanain lacumque Maeotim.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM THRACICUM 6:3)
Et redierat, nisi aut Pompeius liberos aut Caesar heredem reliquisset, vel, quod utroque perniciosius fuit, si non collega quondam, mox aemulus Caesareanae potentiae, fax et turbo sequentis saeculi superfuisset
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, RES SUB CAESARE AUGUSTO 1:2)
Marcus etiam Messala, Cn. Domitii in consulatu collega idemque per annos quinquaginta et quinque augur, de Iano ita incipit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION