라틴어 문장 검색

Denique cur acris violentia triste leonum seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 19:1)
principio genus acre leonum saevaque saecla tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 31:4)
Argiphontes praeterea cognominatur, non quod Argum peremerit, quem ferunt per ambitum capitis multorum oculorum luminibus ornatum, custodisse Iunonis imperio Inachi filiam, eius deae pellicem, conversam in bovis formam:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 12:1)
sed sub huiusmodi fabula Argus est caelum stellarum luce distinctum, quibus inesse quaedam species caelestium videtur oculorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 12:2)
Caelum autem Argum vocari placuit a candore et velocitate, παρὰ τὸ λευκὸν καὶ ταχύ.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 13:1)
Rapta puppe minor subducta est montibus Argo, Vanaque percussit pontum Symplegas inanem, Et statura redit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:49)
Inde lacessitum primo mare, cum rudis Argo Miscuit ignotas temerato litore gentes, Primaque cum ventis pelagique furentibus undis Composuit mortale genus, fatisque per illam Accessit mors una ratem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:11)
Excipit haec iuvenis generosi sanguinis Argus, Qua iam non medius descendit in ilia venter, Adiuvitque suo procumbens pondere ferrum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:57)
Nox subit, atque oculos vastae obduxere tenebrae, Et miserum cernens agnoscere desinit Argum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:63)
Veniam misero concede parenti, Arge, quod amplexus, extrema quod oscula fugi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:68)
Quod siccae redolet palus lacunae, Crudarum nebulae quod Albularum, Piscinae vetus aura quod marinae, Quod pressa piger hircus in capella, Lassi vardaicus quod evocati, Quod bis murice vellus inquinatum, Quod ieiunia sabbatariarum, Maestorum quod anhelitus reorum, Quod spurcae moriens lucerna Ledae, Quod ceromata faece de Sabina, Quod volpis fuga, viperae cubile, Mallem quam quod oles olere, Bassa.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, IV1)
Hic olidam clamosus ages in retia volpem Mordebitque tuos sordida praeda canes:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXVII3)
Quid congregare cum leonibus volpes Aquilisque similes facere noctuas quaeris?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, C3)
Nomina dat spondae pictis pulcherrima pinnis Nunc Iunonis avis, sed prius Argus erat.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LXXXV Lectus pavoninus1)
et Amphitryo, natus Argis ex Argo patre (Am.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2683)

SEARCH

MENU NAVIGATION