라틴어 문장 검색

eo etiam facilius quod ad idem forte tempus A. Atilius cum quattuor et viginti quinqueremibus ad Gytheum accessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 442:1)
C. Livius praetor, cui classis evenerat, triginta navibus paratis traicere in Graeciam primo quoque tempore iussus, et ab Atilio naves accipere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 25:1)
is cum Leucadios, quod Acarnaniae caput est, non facile ad defectionem posse cerneret impelli propter metum Romanae classis, quae cum Atilio quaeque circa Cephallaniam erat, arte eos est aggressus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 139:1)
Octavius missus a Quinctio, cum praesidium et paucas naves ab A. Postumio, qui ab Atilio legato Cephallaniae praepositus fuerat, accepisset, Leucadem venit implevitque spei socios M'. Acilium consulem iam cum legionibus mare traiecisse et in Thessalia castra Romana esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 151:1)
per eosdem dies A. Atilius praefectus Romanae classis magnos regios commeatus iam fretum, quod ad Andrum insulam est, praetervectos excepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 251:1)
Atilius Piraeum unde profectus erat cum agmine captivarum navium revectus magnam vim frumenti et Atheniensibus et aliis eiusdem regionis sociis divisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 252:3)
a Piraeo A. Atilius traditis successori quinque et viginti navibus tectis Romam est profectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 474:1)
creati M. Atilius Serranus L. Valerius P. F. Flaccus L. Valerius C. F. Tappo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 539:1)
ianuarias Bononiam Latinam coloniam ex senatus consulto L. Valerius Flaccus M. Atilius Serranus L. Valerius Tappo triumviri deduxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 686:2)
postero die praetores facti P. Cornelius Cethegus A. Postumius Albinus C. Afranius Stellio C. Atilius Serranus L. Postumius Tempsanus M. Claudius Marcellinus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 242:3)
M. Atilio praetori provincia Sardinia obvenerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 239:1)
praetores inde facti N. Fabius Buteo C. Matienus C. Cicereius M. Furius Crassipes iterum A. Atilius Serranus iterum C. Cluvius Saxula iterum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 335:1)
interim M. Atilius, vetus praetor, provinciam obtineret Sardiniam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 5:1)
praetores deinde provincias sortiti sunt, A. Atilius Serranus urbanam, C. Cluvius Saxula inter cives et peregrinos, N. Fabius Buteo Hispaniam citeriorem, M. Matienus ulteriorem, M. Furius Crassipes Siciliam, C. Cicereius Sardiniam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 6:1)
decemviros in eam rem ex senatus consulto creavit A. Atilius praetor urbanus M. Aemilium Lepidum C. Cassium T. Aebutium Parrum C. Tremellium P. Cornelium Cethegum Q. et L. Apuleios M. Caecilium C. Salonium C. Munatium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 38:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION