라틴어 문장 검색

eodem anno a Campanis Cumae, quam Graeci tum urbem tenebant, capiuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 482:2)
eius enim doni societatem sensuras aequaliter omnium domos, non avidas in direptiones manus otiosorum urbanorum praerepturas fortium bellatorum praemia esse, cum ita ferme eveniat ut segnior sit praedator, ut quisque laboris periculique praecipuam petere partem soleat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 230:1)
atque ille dies caede hostium ac direptione urbis opulentissimae est consumptus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 251:1)
Samnites Sidicinis iniusta arma, quia viribus plus poterant, cum intulissent, coacti inopes ad opulentiorum auxilium confugere Campanis sese coniungunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 300:1)
Campani magis nomen ad praesidium sociorum quam vires cum attulissent, fluentes luxu ab duratis usu armorum, in Sidicino pulsi agro in se deinde molem omnem belli verterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 301:1)
namque Samnites, omissis Sidicinis ipsam arcem finitimorum Campanos adorti, unde aeque facilis victoria, praedae atque gloriae plus esset, Tifata, imminentes Capuae colles, cum praesidio firmo occupassent, descendunt inde quadrato agmine in planitiem quae Capuam Tifataque interiacet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 302:1)
adversoque proelio Campani intra moenia compulsi, cum robore iuventutis suae acciso nulla propinqua spes esset, coacti sunt ab Romanis petere auxilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 303:2)
"Populus nos Campanus legatos ad vos, patres conscripti, misit amicitiam in perpetuum, auxilium praesens a vobis petitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 304:2)
Campani, etsi fortuna praesens magnifice loqui prohibet, non urbis amplitudine, non agri ubertate ulli populo praeterquam vobis cedentes, haud parva, ut arbitror, accessio bonis rebus vestris in amicitiam venimus vestram.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 309:1)
eo ventum est, patres conscripti, ut aut amicorum aut inimicorum Campani simus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 312:2)
vobis arabitur ager Campanus, vobis Capua urbs frequentabitur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 322:1)
adnuite, patres conscripti, nutum numenque vestrum invictum Campanis et iubete sperare incolumem Capuam futuram.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 323:1)
in qua nunc exspectatione senatum populumque Campanum, coniuges liberosque nostros esse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 324:3)
auxilio vos, Campani, dignos censet senatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 328:1)
itaque populum Campanum urbemque Capuam, agros, delubra deum, divina humanaque omnia in vestram, patres conscripti, populique Romani dicionem dedimus, quidquid deinde patiemur, dediticii vestri passuri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 330:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION