라틴어 문장 검색

Nam pater altitonans stellanti nixus Olympo Ipse suos quondam tumulos ac templa petivit Et Capitolinis iniecit sedibus ignis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 65:7)
nam pater altitonans stellanti nixus Olympo ipse suos quondam tumulos ac templa petivit et Capitolinis iniecit sedibus ignis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 31:2)
nam pater altitonans stellanti nixus Olympo ipse suos quondam tumulos ac templa petivit et Capitolinis iniecit sedibus ignis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 65:7)
nunc vero, quom equitatus ille quem ego in clivo Capitolino te signifero ac principe conlocaram senatum deseruerit, nostri autem principes digito se caelum putent attingere si mulli barbati in piscinis sint qui ad manum accedant, alia autem neglegant, nonne tibi satis prodesse videor si perficio ut nolint obesse qui possunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 13:2)
his temporibus tam dubia vita optimi cuiusque magni aestimo unius aestatis fructum palaestrae Palatinae, sed ita tamen ut nihil minus velim quam Pomponiam et puerum versari in timore ruinae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 4 13:3)
meministine me clamare illo ipso primo Capitolino die debere senatum in Capitolium a praetoribus vocari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 10 2:3)
non praetermittam ne illud quidem M. Furium Flaccum, equitem Romanum, hominem nequam, Capitolini et Mercuriales de conlegio eiecerunt praesentem ad pedes unius cuiusque iacentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 5 1:10)
neque eo contentus fuit, sed etiam in contionem escendit eaque dixit quae, si eius vir Catilina revixisset, dicere non esset ausus, se Nonarum Decembrium quae me consule fuissent clivique Capitolini poenas ab equitibus Romanis esse repetiturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 5장 2:2)
dixerat in contione consul se clivi Capitolini poenas ab equitibus Romanis repetiturum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 13장1)
arma in villam Ocriculanam devecta Tiberi, domus in clivo Capitolino scutis referta, plena omnia malleolorum ad urbis incendia comparatorum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 24장7)
itaque com- memoro tantum Palatinum 1514 P, cuius vetustior pars quae finitur fol.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말233)
raro allati P = Palatinus 1514 X = GKRV et (ubi excerpta extant) H ALTERA MEMORIA (Y) recuperatur e correcturis Vaticani (V1VcV2) et e recentioribus codicibus (σ) Ω = consensus omnium codicum COMMENTATIONES Ba.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말419)
quod superest illis, tertius ipse tenet, state Palatinae laurus, praetextaque quercu stet domus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권650)
huic Remus institerat frustra, quo tempore fratri prima Palatinae signa dedistis aves.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권83)
ante domus Manli fuerat, qui Gallica quondam a Capitolino reppulit arma Iove.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권126)

SEARCH

MENU NAVIGATION