라틴어 문장 검색

atque ita mihi dicebat Flavius scriptum in ea epistula quam tuam esse dicebat, te aut quasi amicis tuis gratias acturum aut quasi inimicis incommoda laturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 3장 4:15)
quod facio et te prorsus vehementer etiam atque etiam rogo ut te procuratoribus Flavi remittas de deminuendo et Apollonidensibus ne quid praescribas, quod contra Flavium sit, amplius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 3장 5:3)
si me amas, cura, elabora, perfice ut Flavius et tibi et mihi quam maximas gratias agat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 3장 5:9)
non praetermittam ne illud quidem M. Furium Flaccum, equitem Romanum, hominem nequam, Capitolini et Mercuriales de conlegio eiecerunt praesentem ad pedes unius cuiusque iacentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 5 1:10)
neque eo contentus fuit, sed etiam in contionem escendit eaque dixit quae, si eius vir Catilina revixisset, dicere non esset ausus, se Nonarum Decembrium quae me consule fuissent clivique Capitolini poenas ab equitibus Romanis esse repetiturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 5장 2:2)
dixerat in contione consul se clivi Capitolini poenas ab equitibus Romanis repetiturum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 13장1)
arma in villam Ocriculanam devecta Tiberi, domus in clivo Capitolino scutis referta, plena omnia malleolorum ad urbis incendia comparatorum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 24장7)
Venerunt qui adesse erant iussi, Vitellius Honoratus et Flavius Marcianus;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 8:1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Cum citarem iudices, domine, conventum incohaturus, Flavius Archippus vacationem petere coepit ut philosophus.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 581)
EPISTULA DOMITIANI AD TERENTIUM MAXIMUM Flavius Archippus philosophus impetravit a me, ut agrum ei ad c circa Prusiadam, patriam suam, emi iuberem, cuius reditu suos alere posset.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 58 4:3)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Flavius Archippus per salutem tuam aeternitatemque petit a me, ut libellum quem mihi dedit mitterem tibi.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 591)
Cum Cocceianus Dion in bule assignari civitati opus cuius curam egerat vellet, tum Eumolpus assistens Flavio Archippo dixit exigendam esse a Dione rationem operis, ante quam rei publicae traderetur, quod aliter fecisset ac debuisset.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 81 1:1)
ante domus Manli fuerat, qui Gallica quondam a Capitolino reppulit arma Iove.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권126)
mentio siquae de Capitolini furtis iniecta Petilli te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 2:21)
'me Capitolinus convictore usus amicoque a puero est causaque mea permulta rogatus fecit et incolumis laetor quod vivit in Urbe;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 2:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION