라틴어 문장 검색

Caesellius autem forte ῥαθυμότερον iunctura ista verborum captus quem cor dictum putavit et quem accentu acuto legit, quasi ad cor referretur, non ad Hannibalem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, II 12:1)
sed enim Cato non nudam nec solitariam nec inprotectam hanc ἐπαγωγήν facit, sed multis eam modis praefulcit multisque aliis argumentis convelat et, quia non Rodiensibus magis quam reipublicae consultabat, nihil sibi dictu factuque in ea re turpe duxit, quin omni sententiarum via servatum ire socios niteretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 45:1)
Sed ea ipsa genera dicendi iam antiquitus tradita ab Homero sunt tria in tribus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIV 8:1)
sed praeter ceteros omnis apud Homerum plurima.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XX 5:2)
Adulescens ego Romae, cum etiamtum ad grammaticos itarem, audivi Apollinarem Sulpicium, quem inprimis sectabar, cum de iure augurio quaereretur et mentio praepetum avium facta esset, Erucio Claro praefecto urbi dicere, praepetes sibi videri esse alites, quas Homerus τανυπτέρυγασ appellaverit, quoniam istas potissimum augures spectarent quae ingentibus alis patulae atque porrectae praevolarent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, Temere inepteque reprehensum esse a Iulio Hygino Vergilium, quod praepetes Daedali pennas dixit; atque inibi quid sint aves praepetes et quid illae sint aves quas Nigidius inferas appellavit. 12:1)
Atque ibi hos Homeri versus dixit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, Temere inepteque reprehensum esse a Iulio Hygino Vergilium, quod praepetes Daedali pennas dixit; atque inibi quid sint aves praepetes et quid illae sint aves quas Nigidius inferas appellavit. 12:2)
dico autem dictus dictito facit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VI 4:9)
Sed de fidibus rarius dictu et mirabilius est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VII 4:1)
deque his Homeri versibus quos Vergilius vertisse aut bene apteque aut inprospere existimatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 1:2)
Scite ergo et considerate Vergilius, cum aut Homeri aut Hesiodi aut Apollonii aut Parthenii aut Callimachi aut Theocriti aut quorundam aliorum locos effingeret, partim reliquit, alia expressit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 4:1)
Primum omnium id visum esse dicebant Probo, quod aput Homerum quidem virgo Nausicaa, ludibunda inter familiares puellas in locis solis, recte atque commode confertur cum Diana venante in iugis montium inter agrestes deas, nequaquam autem conveniens Vergilium fecisse, quoniam Dido in urbe media ingrediens inter Tyrios principes cultu atque incessu serio, instans operi, sicut ipse ait, regnisque futuris, nihil eius similitudinis capere possit, quae lusibus atque venatibus Dianae congruat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 15:1)
tum postea, quod Homerus studia atque oblectamenta in venando Dianae honeste aperteque dicit, Vergilius autem, cum de venatu deae nihil dixisset, pharetram tantum facit eam ferre in humero, tamquam sit onus et sarcina;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 16:1)
praeter ista omnia florem ipsius totius loci Vergilium videri omisisse, quod hunc Homeri versum exigue secutus st:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 17:2)
Minus autem difficile esse arbitrabantur, in istiusmodi re dicenda, verbis uti uno atque altero brevi tenuique eam signo demonstrantibus, sicut Homerus dixerit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, X 4:1)
Cur autem viri Castorem iurantes non appellaverint non facile dictu est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VI 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION