라틴어 문장 검색

tamen inductus consuetudine ac familiaritate Quinctius fecit, ut dixi, societatem earum rerum quae in Gallia comparabantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 3장 2:2)
tollitur ab atriis Liciniis atque a praeconum consessu in Galliam Naevius et trans Alpis usque transfertur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 3장 2:4)
verum his de rebus non necesse habeo dicere ea quae me P. Quinctius cupit commemorare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 3장 3:4)
heredem testamento reliquit hunc P. Quinctium ut, ad quem summus maeror morte sua veniebat, ad eundem summus honos quoque perveniret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 1:2)
Cum aeris alieni aliquantum esset relictum, quibus nominibus pecuniam Romae curari oporteret, auctionem in Gallia P. hic Quinctius Narbone se facturum esse proscribit earum rerum quae ipsius erant privatae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 2:4)
Naevius hominem multis verbis deterret ne auctionetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 3:2)
decedit ex Gallia Romam simul Naevius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 3:8)
Quinctius porro istum posse facere videbat, debere intellegebat, mentiri, quia causa cur mentiretur non erat, non putabat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 1:4)
Naevium certiorem facit, rogat ut curet quod dixisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 1:6)
tum iste vir optimus - vereor ne se derideri putet quod iterum iam dico 'optimus' - qui hunc in summas angustias adductum putaret, ut eum suis condicionibus in ipso articulo temporis adstringeret, assem sese negat daturum, nisi prius de rebus rationibusque societatis omnibus decidisset et scisset sibi cum Quinctio controversiae nihil futurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 2:1)
'posterius,' inquit, 'ista videbimus,' Quinctius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 2:2)
destitutione illa perculsus Quinctius a Scapulis paucos dies aufert, in Galliam mittit ut ea quae proscripserat venirent, deteriore tempore absens auctionatur, Scapulis difficiliore condicione dissolvit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 3:1)
tum appellat ultro Naevium ut, quoniam suspicaretur aliqua de re fore controversiam, videret ut quam primum et quam minima cum molestia tota res transigeretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 3:2)
Cum vadimonia saepe dilata essent et cum aliquantum temporis in ea re esset consumptum neque quicquam profectum esset, venit ad vadimonium Naevius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 5:2)
si quid agere secum velit Quinctius, non recusare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION