라틴어 문장 검색

Utraque optima est ex acia molli, non nimis torta, quo mitius corpori insidat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 41:6)
quia quo mitior ictus fuit, eo facilius os ei restitisse credibile est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 2:3)
vel certe, ut mitissime agatur, pus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 4:7)
hic mitis amomi, hic casiae matura seges, Panchaeaque turgent cinnama, nec sicco frondescunt vimina costo tardaque sudanti prorepunt balsama rivo.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:53)
sic mitis in antro Mnemosyne docili tradit praecepta Thaliae):
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:149)
"Quantum te principe possim, non longinqua docent, domito quod Saxone Tethys mitior et fracto secura Britannia Picto;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:240)
Mitior alternum Zephyri iam bruma teporem senserat et primi laxabant germina flores, iamque iter in gremio pacis sollemne parabant ad muros, Ancyra, tuos, auctore repertum Eutropio, pelagi ne taedia longa subirent, sed vaga lascivis flueret discursibus aestas:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:59)
nuper ab Oceano Gallorum exercitus ingens illis ante vagus tandem regionibus haesit gaesaque deposuit, Graio iam mitis amictu, pro Rheno poturus Halyn.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:155)
hic, dum tua vellera vitas, tandem fila tibi neverunt ultima Parcae.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:266)
sin prohibent Parcae falsisque elusa vetustas auspiciis, alio saltem prosternite casu et poenae mutate genus.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:74)
quid mitior aether?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:95)
Pulchris stare diu Parcarum lege negatur.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In sepulchrum speciosae1)
ille pater rerum, qui saecula dividit astris, inter prima poli te quoque sacra dedit et fragilem nostri miseratus corporis usum telluri medicas fundere iussit aquas, Parcarumque colos exoratura severas flumina laxatis emicuere iugis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus36)
terrarum tu pande vias, tu mitibus Euris aequora pacari prosperiora iube, ut tibi Pierides doctumque fluens Aganippe debita servato vota cliente canant.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam22)
Non semper clipei metuendum gentibus orbem dilecto studiosa parens fabricabat Achilli, Lemnia nec semper supplex ardentis adibat antra dei nato galeam factura comantem, sed placidos etiam cinctus et mitia pacis ornamenta dabat, bello quibus ille peracto conspicuus reges inter fulgeret Achivos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De chlamyde et frenis1)

SEARCH

MENU NAVIGATION