라틴어 문장 검색

hic postea cum Hannibalis impetum ferre non posset, mora eum elusit - nam oportuna loca praeoccupans a vastatione Italiae compescuit - et ad Campaniam traxit, ubi deliciis eius virtus obtorpuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8456)
quae delata ad Italiam, inventa est a piscatore cum Perseo, quem illic enixa fuerat, et oblata regi, qui eam sibi fecit uxorem, cum qua etiam Ardeam condidit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3722)
illud namque Ovidii in metamorphoseos fabulosum est, incensam ab Hannibale Ardeam in hanc avem esse conversam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 4123)
apud quam Hannibal delevit populum Romanum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7113)
nam consequens fuerat ut diceret 'dextras armant gladii falcati'. falcatus autem ensis est harpe, qua usus est Perseus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7323)
denique cum ludi circenses Apollini celebrarentur et Hannibal nuntiatus esset circa portam Collinam urbi ingruere, omnes raptis armis concurrerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1104)
harpen, id est curvum gladium in modum falcis, a Perseo inventam multi dixerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 50313)
servos sane numquam militasse constat nisi servitute deposita, excepto Hannibalis tempore, cum post Cannense proelium in tanta necessitate fuit urbs Roma, ut ne liberandorum quidem servorum daretur facultas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5445)
significat autem bellum Punicum secundum, quo Hannibal ingressus Italiam cum plurimis locis vicerit, praecipue apud Cannas, vicum Apuliae, omnem populi Romani delevit exercitum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 113)
quas Hannibal post bella Hispaniae, quae XVII annis confecit, ante exustas aceto infuso rupit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 134)
altera, qua Hannibal transiit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1311)
Cato in oratione de Achaeis "cumque Hannibal terram Ita- liam laceraret atque vexaret", Cicero in Verrinis "sed ut a barbaris praedonibus vexata esset", item "di ablati, fana vexata, direptae urbes reperiuntur".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 768)
hos tribulos sparsisse pugnaturus cum Romanis Hannibal dicitur fugamque simulasse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1533)
constat Acer- ranos ab Hannibale secundo bello Punico captos et necatos, unde ait vacuas Acerras.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2258)
quis aut eurysthea durum Eurystheus rex fuit Graeciae, Persei genus, qui Iunonis instinctu imperabat Herculi, ut varia monstra superaret, quibus posset perire:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 41)

SEARCH

MENU NAVIGATION