라틴어 문장 검색

hunc quoque Perseus, sicut plerosque patris amicorum, ex quo haud cuiquam dubium esse coeperat, ad quem regis animo ita inclinato hereditas regni pertineret, inter coniuratos in fratris perniciem habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 254:1)
ipse a campestri aditu castra posuit, Perseum filium cum modica manu circummisit, ut a superioribus locis urbem aggrederetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 269:1)
hae litterae fidem Persei criminibus fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 281:1)
Demetrium iterum ad patrem accusavit Perseus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 283:1)
Ab Thessalonice Demetriadem ipsi cum iter esset, Astraeum Paeoniae Demetrium mittit cum eodem comite Dida, Perseum Amphipolin ad obsides Thracum accipiendos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 285:1)
Perseus certior factus omnia detecta esse, potentior quidem erat quam ut fugam necessariam duceret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 638:1)
se neminem haberem, perire et exstingui id mallem quam Perseo scelestae fraudis praemium esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 642:2)
cum in Thracia Perseus abesset, circumire Macedoniae urbes Antigonum commendare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 644:2)
Medicus Calligenes qui curationi praeerat, non expectata morte regis, a primis desperationis notis nuntios per dispositos equos, ita ut convenerat misit ad Perseum, et mortem regis in adventum eius omnes qui extra regiam erant, celavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 648:1)
oppressit igitur necopinantes ignarosque omnes Perseus et regnum scelere partum invasit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 650:1)
Perseus potitus regno interfici Antigonum iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 667:2)
Perseus regnum excepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XL Periocha10)
belli Macedonici subibat iam cura, miscente Perseo inter Dardanos Bastarnasque certamina.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 216:1)
simul venerant et ab rege Perseo oratores qui purgarent nec accitos ab eo Bastarnas nec auctore eo quidquam facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 217:1)
compertum tamen affirmaverunt legatos ab rege Perseo venisse, iisque noctu senatum in aede Aesculapi datum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 254:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION