라틴어 문장 검색

Sicut cum corde transfixo ploravit mortem Iesu, nunc doloris miseretur pauperum crucifixorum et creaturarum huius mundi exstinctarum ab humano imperio.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 306:2)
cauit testamento ut ab heredibus crucifigeretur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Crux servi venenum domino negantis.3)
euntibus occurrit pater, dixit sero se aurum ad redemptionem tulisse, filium crucifixum esse.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Cavete Proditorem.5)
Nam et Satanan, principem huius mali generis, proinde de propria conscientia animae eadem execramenti voce pronuntiat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 1:8)
totum saeculum satanas et angeli eius repleverunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 2:11)
De quo nos conuenit, quia nostram, id est Anglorum, gentem de potestate Satanae ad fidem Christi sua industria conuertit, latiorem in nostra historia ecclesiastica facere sermonem, quem recte nostrum appellare possumus et debemus apostolum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I.3)
Unum mendacii, cum hoc, quod in baptismo abrenuntiare nos Satanae et omnibus operibus eius promisimus, minime inplemus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 1:12)
sunt alii perplures hisdem in partibus populi paganis adhuc ritibus seruientes, ad quos uenire praefatus Christi miles circumnauigata Brittania disposuit, siquos forte ex illis ereptos Satanae ad Christum transferre ualeret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IX. 1:2)
Percussus enim langore, atque ad extrema perductus, uocauit fratres, et multum merens ac damnato similis coepit narrare, quia uideret inferos apertos, et Satanan demersum in profundis tartari, Caiphanque cum ceteris, qui occiderunt Dominum, iuxta eum flammis ultricibus contraditum:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIV. 1:2)
crebra huius admonitione doceatur se quoque carnem suam cum uitiis et concupiscentiis crucifigere debere;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 10:2)
"crucifigitur et pro crucifigentibus deprecatur."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:189)
Itaque non Christus regno terreno decoratus, nec Christus terrenis opibus dives, nec Christus ulla terrena felicitate praefulgens, sed Christus crucifixus per totum terrarum orbem praedicatur, quod riserunt prius populi superborum et adhuc rident reliquiae, crediderunt autem prius pauci, nunc populi, quia tunc ad fidem paucorum et contra inrisionem populorum, cum Christus crucifixus praedicaretur, claudi ambulabant, muti loquebantur, surdi audiebant, caeci videbant, mortui resurgebant.
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION