라틴어 문장 검색

Antequam Titus adventaret sacramentum Othonis acceperat uterque exercitus, praecipitibus, ut adsolet, nuntiis et tarda mole civilis belli, quod longa concordia quietus Oriens tunc primum parabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 6장1)
isque primus principatus dies in posterum celebratus, quamvis Iudaicus exercitus quinto nonas Iulias apud ipsum iurasset, eo ardore ut ne Titus quidem filius expectaretur, Syria remeans et consiliorum inter Mucianum ac patrem nuntius.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 79장2)
Interea Vespasianus iterum ac Titus consulatum absentes inierunt, maesta et multiplici metu suspensa civitate, quae super instantia mala falsos pavores induerat, descivisse Africam res novas moliente L. Pisone.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 38장1)
Eiusdem anni principio Caesar Titus, perdomandae Iudaeae delectus a patre et privatis utriusque rebus militia clarus, maiore tum vi famaque agebat, certantibus provinciarum et exercituum studiis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 1장1)
hanc adversus urbem gentemque Caesar Titus, quando impetus et subita belli locus abnueret, aggeribus vineisque certare statuit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 13장12)
Quae dum in Asia geruntur, accidit casu ut legati Prusiae Romae apud T. Quintium Flamininum consularem cenarent, atque ibi de Hannibale mentione facta ex iis unus diceret eum in Prusiae regno esse.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 12장 1:1)
Huius de vita et moribus plura in eo libro persecuti sumus, quem separatim de eo fecimus rogatu T. Pomponii Attici.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 3장 4:7)
T. Pomponius Atticus, ab origine ultima stirpis Romanae generatus, perpetuo a maioribus acceptam equestrem obtinuit dignitatem.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 1장 1:1)
nec minoris inpotentiae uoces propalam edebat, ut Titus Amp[r]ius scribit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 77장 1:1)
remisit tamen hosti iudicato necessitudines amicosque omnes atque inter alios C. Sosium et T. Domitium tunc adhuc consules.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 17장 2:1)
in cuius tamen pertinaciae paenitentiam postea T. Vinium Philopoemenem, quod patronum suum proscriptum celasse olim diceretur, equestri dignitate honorauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 27장 2:2)
itaque et opera cuiusque manentibus titulis restituit et statuas omnium triumphali effigie in utraque fori sui porticu dedicauit, professus e[s]t edicto:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 31장 5:2)
cunctari enim se, ne si superesset, eripere[t] legibus reum, sin deesset, destituere ac praedamnare amicum existimaretur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 56장 3:2)
orthographiam, id est formulam rationemque scribendi a grammaticis institutam, non adeo custodi[i]t ac uidetur eorum potius sequi opinionem, qui perinde scribendum ac loquamur existiment.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 88장 1:1)
sed Agrippinam et abegisse post diuortium doluit et semel omnino ex occursu uisam adeo contentis et [t]umentibus oculis prosecutus est, ut custoditum sit ne umquam in conspectum ei posthac ueniret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 7장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION