라틴어 문장 검색

pelion montem Thessaliae, in quo Chiron habitavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 941)
frena pelethronii lapithae g. d. Pelethronium oppi- dum est Thessaliae, ubi primum domandorum equorum repertus est usus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1151)
pastor aristaeus Aristaeus filius fuit Apollinis et Cy- renes, filiae Penei, fluminis Thessaliae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3171)
nam Cyrene Thessaliae, Arethusa vero de Elide.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3532)
'diversa locis' pro 'diversis locis'. Phasis amnis in Colchide, Lycus in Syria, Enipeus in Thessalia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3664)
enipeus Thessaliae fluvius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3671)
hic aliquando regna- vit Proteus, relicta Pallene, civitate Thessaliae, ad quam tamen reversus est postea:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3866)
Dicunt enim, cum cenaret Crannone in Thessalia Simonides apud Scopam fortunatum hominem et nobilem cecinissetque id carmen, quod in eum scripsisset, in quo multa ornandi causa poetarum more in Castorem scripta et Pollucem fuissent, nimis illum sordide Simonidi dixisse se dimidium eius ei, quod pactus esset, pro illo carmine daturum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 352:1)
singulari vir ingenio Aristoteles et paene divino ipsene errat an alios vult errare, cum scribit Eudemum Cyprium, familiarem suum, iter in Macedoniam facientem Pheras venisse, quae erat urbs in Thessalia tum admodum nobilis, ab Alexandro autem tyranno crudeli dominatu tenebatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 78:3)
Castra enim in Thessalia castris conlata audiebamus, videbaturque nobis exercitus Caesaris et audaciae plus habere, quippe qui patriae bellum intulisset, et roboris propter vetustatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 169:4)
singulari vir ingenio Aristoteles et paene divino ipsene errat an alios vult errare, cum scribit Eudemum Cyprium, familiarem suum, iter in Macedoniam facientem Pheras venisse, quae erat urbs in Thessalia tum admodum nobilis, ab Alexandro autem tyranno crudeli dominatu tenebatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 78:3)
castra enim in Thessalia castris collata audiebamus, videbaturque nobis exercitus Caesaris et audaciae plus habere, quippe qui patriae bellum intulisset, et roboris propter vetustatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 169:4)
ego quod per Thessaliam si irem in Epirum perdiu nihil eram auditurus et quod mei studiosos habeo Dyrrachinos, ad eos perrexi, cum illa superiora Thessalonicae scripsissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 22 7:1)
iussus est enim Ambracia ducere equites per Thessaliam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 6 1:5)
quas Isocrates tamen, cum audivisset adulescens in Thessalia senem iam Gorgiam, moderatius temperavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 52장 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION