라틴어 문장 검색

Ut enim a postrema incipiamus, observavit delubrum nominaturus aut proprie deorum nomina aut ea quae dis accommodarentur inserere:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 4:2)
At gemini lapsu delubra ad summa dracones Effugiunt, et, ut mox simulachrum nominaret, subtexuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 4:3)
Nos delubra deum miseri, quibus ultimus esset Ille dies.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 4:5)
Principio delubra adeunt, pacemque per aras Exquirunt, et mox:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 5:2)
Sic ait, et manibus vittas Vestamque potentem, Aeternumque adytis effert penetralibus ignem.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 12:3)
Neque enim dedicantur eo tempore quo delubra sacrantur, at vero mensa arulaeque eodem die quo aedes ipsae dedicari solent, unde mensa hoc ritu dedicata in templo arae usum et religionem optinet pulvinaris.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 6:5)
Nam saepe ante deum vitulus delubra decora Turicremas propter mactatus concidit aras.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 7:3)
moestaeque tenent delubra catervae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:16)
Quamvis Aethiopum populis Arabumque beatis Gentibus atque Indis unus sit Iupiter Ammon, Pauper adhuc deus est, nullis violata per aevum Divitiis delubra tenens:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:4)
Vicinum Castora canae Transibis Vestae virgineamque domum;
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXX4)
Hinc viduae Cybeles, illinc sacraria Vestae, Inde novum, veterem prospicis inde Iovem.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXIII2)
iamque adeo super unus eram, cum limina Vestae servantem et tacitam secreta in sede latentem Tyndarida aspicio;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline pr26)
Amulius fratrem imperio pepulit et filium eius necavit, filiam vero Iliam Vestae sacerdotem fecit, ut spem subolis auferret, a qua se puniri posse cognoverat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2739)
sacerdos quia ab Amulio Vestae virgo esse iussa est, ne ei propter edendam subolem facultas esset viro iungi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 27335)
cana fides et vesta subaudis 'erit'. canam autem Fidem dixit, vel quod in canis hominibus invenitur, vel quod ei albo panno involuta manu sacrificatur, per quod ostenditur fidem debere esse secretam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2921)

SEARCH

MENU NAVIGATION