라틴어 문장 검색

Ignovit abavus tuus victis ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 63:1)
Malo, quid mihi animi sit, ostendere praetextatus et calceatus quam nudis scapulis aut sectis plantis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 130:5)
ALFIVS FLAVVS praetextatus apud CESTIVM controuersias declamabat.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Patruus abdicans.45)
proprias conferre laborat ipsa Minerva manus, calathisque evicta recedens cum tenet haec telas vult haec plus tela tenere, hic igitur proavi trabeas imitata rigentes palmatam parat ipsa patri, qua consul et idem Agricolam contingat avum doceatque nepotes non abavi solum sed avi quoque iungere fasces.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium56)
cum de industria omnia, ne quid per plebeium consulem ageretur, proferrentur, silentium omnium rerum ac iustitio simile otium fuit, nisi quod non patientibus tacitum tribunis, quod pro consule uno plebeio tres patricios magistratus curulibus sellis praetextatos tamquam consules sedentes nobilitas sibi sumpsisset,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 4:1)
contra auspicia profectus - iussit mergi pullos, qui cibari nolebant - infeliciter adversus Carthaginienses classe pugnavit, et revocatus a senatu iussusque dictatorem dicere Claudium Gliciam dixit, sortis ultimate hominem, qui coactus abdicare se magistratu pbstea ludos praetextatus spectavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XVIIII Periocha3)
Sempronius magister equitum dilectu edicto iuniores ab annis septendecim et quosdam praetextatos scribunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 683:2)
virginum ordinem sequebantur decemviri coronati laurea praetextatique.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 561:1)
purpura viri utemur, praetextati in magistratibus, in sacerdotiis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 90:1)
Q. Fulvius M. F. in locum eius triumvir cooptatus, tum praetextatus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 504:2)
filii quattuor togas viriles habent, duo praetextati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 354:2)
quos praetextatos curru vehi cum patre, sibi ipsos similis destinantis triumphos, oportuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 497:1)
ibi mei sunt maiores siti, pater, avos, proavos, abavos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 452)
pater, avos, proavos, abavos, atavos, tritavos quasi mures semper edere alienum cibum, neque edacitate eos quisquam poterat vincere;
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 23)
Eique puero postea cognomentum honoris gratia decreto inditum Praetextatus, ob tacendi loquendique in praetextata aetate prudentiam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 25:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION