라틴어 문장 검색

et magis etiam si musculi integri sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 84:3)
itemque, si fistula os, vel cartilaginem, vel nervum, vel musculum laesit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 45:5)
etiam ubi tenuis fistula abdomen perrupit, excidere eam licet, suturaque oras conjungere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 8:1)
Si quando tamen ab inferiore parte tunicae musculus inhaesit, ne is laedatur, superior pars illius decidenda, alia inibi relinquenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VI De gangliis, de meliceride, et atheromate, et steatomate, capitis tuberculis. 4:3)
cognitisque ex motu maxillarum musculorum initiis, leviter super eos cutem inciderent, diductisque per retusos hamos oris, insererent linamenta, ut neque inter se cutis antiqui fines committerentur, et in medio caro incresceret, quae venas, ex quibus humor ad oculos transiret, adstringeret.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 51:6)
contra tempora quidem timide, ne subjecti musculi, qui maxillas tenent, sentiant:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 55:1)
quidam, cute primum adusta, deinde interiore abdomine inciso;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XV Quomodo aqua hydropicis emittatur. 1:5)
Interdum autem vel ex ictu aliquo, vel retento diutius spiritu, vel sub gravi fasce, interior abdominis membrana, superiore cute integra, rumpitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVII De interiore membrana abdominis rupta. 2:1)
adfertque tum dolorem et scroto et inguinibus et abdomini:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 5:9)
et , extento scroto, ut cutis inguinis intenta sit, id incidendum sub imo ventre, qua cum abdomine tunicae inferiores committuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 1:10)
Sed non a summa inguinis plaga, verum infra paulum ea abscindenda, ne laesa abdominis membrana inflammationes moveat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 4:2)
dextraeque digitos super imum abdomen leniter imponit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 10:4)
Sub iis quoque musculis, qui tempora connectunt, os medium, in exteriorem partem inclinatum, positum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 4:1)
Sub costis vero prioribus quinque, quas νόθασ Graeci nominant, breves tenuioresque, atque ipsae quoque paulatim in cartilaginem versae, extremis abdominis partibus inhaerescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 15:2)
Ibi vero validis musculis nervisque constricta sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 16:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION