라틴어 문장 검색

neque a ratione abhorret etiam penicillo potissimum uti expresso, si leuior impetus est, ex aqua, si maior, ex posca.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 11:3)
Anus quoque multa taediique plena mala recipit, neque inter se multum abhorrentes curationes habet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 19:1)
si autem genus .... simile legamus, minus elegans dicendi ratio videtur.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).523)
Neque ab ratione abhorret, etiam penicillo potissimum uti expresso, si levior impetus est, ex aqua;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 13:3)
Anus quoque multa taediique plena mala recipit, neque inter se multum abhorrentes curationes habet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 24:1)
Tum etiam casei lactisque abundantia non solum agrestes saturat, sed etiam elegantium mensas iucundis et numerosis dapibus exornat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 2장 1:3)
hoc enim et salubrius et elegantius est, quam illud, quod quidam faciunt, ut, palis in parietes vehementer actis vimineos qualos superimponant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 4:3)
Nam etiam horum possessio non abhorret a cura boni rustici.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 1:3)
Venio nunc ad alvorum curam, de quibus neque diligentius quidquam praecipi potest, quam ab Hygino iam dictum est, nec ornatius quam Vergilio, nec elegantius quam Celso.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 2장 1:1)
neque ipse abhorrebat talibus studiis, et civile rebatur misceri voluptatibus vulgi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 54장6)
rogatus sententiam et Scipio, 'cum idem' inquit 'de admissis Poppaeae sentiam quod omnes, putate me idem dicere quod omnes,' eleganti temperamento inter coniugalem amorem et senatoriam necessitatem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 4장8)
ignara matre, dein frustra obnitente, penitus inrepserat per luxum et ambigua secreta, ne senioribus quidem principis amicis adversantibus, muliercula nulla cuiusquam iniuria cupidines principis explente, quando uxore ab Octavia, nobili quidem et probitatis spectatae, fato quodam an quia praevalent inlicita, abhorrebat, metuebaturque ne in stupra feminarum inlustrium prorumperet, si illa libidine prohiberetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 12장2)
neque servorum quisquam neque clientium Sullae adgnitus, maximeque despecta et nullius ausi capax natura eius a crimine abhorrebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 47장7)
maiores quoque non abhorruisse spectaculorum oblectamentis pro fortuna quae tum erat, eoque a Tuscis accitos histriones, a Thuriis equorum certamina;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 21장2)
sequitur autem, ut materiae abhorrenti a veritate declamatio quoque adhibeatur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 35장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION