라틴어 문장 검색

non tamen senatus consultum perfici potuit, abnuentibus consulibus ea de re relatum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 22장2)
sed abnuit Piso invidiam praetendens, si sacra mensae diique hospitales caede qualiscumque principis cruentarentur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 52장2)
nobis quoquo modo traditum non occultare in animo fuit, quamvis absurdum videretur aut inanem ad spem Antoniam nomen et periculum commodavisse aut Pisonem notum amore uxoris alii matrimonio se obstrinxisse, nisi si cupido dominandi cunctis adfectibus flagrantior est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 53장5)
ex quibus Lucanus Quintianusque et Senecio diu abnuere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 56장6)
neque enim solum arte et scientia, sed longe magis facultate et eloquentiam contineri, nec tu puto abnues et hi significare vultu videntur.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 33장 3:1)
namque Marcum Silanum accusare iussus et, quia abnuerat, interfectus est.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 4장 1:3)
iam vero principum filios liberalibus artibus erudire, et ingenia Britannorum studiis Gallorum anteferre, ut qui modo linguam Romanam abnuebant, eloquentiam concupiscerent.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 21장 2:1)
dignitatem nostram a Vespasiano inchoatam, a Tito auctam, a Domitiano longius provectam non abnuerim:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 1장9)
obstringuntur inter se tacito foedere legiones, adsciscitur auxiliorum miles, primo suspectus tamquam circumdatis cohortibus alisque impetus in legiones pararetur, mox eadem acrius volvens, faciliore inter malos consensu ad bellum quam in pace ad concordiam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 54장5)
Fabius Valens adlicere vel, si abnuerent, vastare Gallias et Cottianis Alpibus Italiam inrumpere, Caecina propiore transitu Poeninis iugis degredi iussus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 61장2)
inritaverant turbidum ingenium Helvetii, Gallica gens olim armis virisque, mox memoria nominis clara, de caede Galbae ignari et Vitellii imperium abnuentes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 67장2)
mox a Nerone, ut in Aegyptum praemitterentur, exciti et ob bellum Vindicis revocati ac tum in Italia manentes, instinctu decurionum, qui Othonis ignari, Vitellio obstricti robur adventantium legionum et famam Germanici exercitus attollebant, transiere in partis et ut donum aliquod novo principi firmissima transpadanae regionis municipia, Mediolanum ac Novariam et Eporediam et Vercellas, adiunxere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 70장3)
ne Aquitania quidem, quamquam ab Iulio Cordo in verba Othonis obstricta, diu mansit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 76장4)
ac vi tempestatum Cythnum insulam detrusus et militum quosdam ex Oriente commeantium adscivit vel abnuentis interfici iussit, et spoliatis negotiatoribus mancipiorum valentissimum quemque armavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 8장4)
ego ut concesserim apud paucos tacito voto quietem pro discordia, bonum et innocentem principem pro pessimis ac flagitiosissimis expetitum, ita neque Paulinum, qua prudentia fuit, sperasse corruptissimo saeculo tantam vulgi moderationem reor ut qui pacem belli amore turbaverant, bellum pacis caritate deponerent, neque aut exercitus linguis moribusque dissonos in hunc consensum potuisse coalescere, aut legatos ac duces magna ex parte luxus egestatis scelerum sibi conscios nisi pollutum obstrictumque meritis suis principem passuros.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 37장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION