라틴어 문장 검색

Germani multa cum strage nostrorum navem abripiunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 27장4)
namque praetoriam navem vexillo insignem, illic ducem rati, abripiunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 22장10)
illi praefecti regii classe ad Euboeam appulsa celeriter Eretriam ceperunt omnesque eius gentis cives abreptos in Asiam ad regem miserunt.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 2:1)
namque Aspis, saltuosam regionem castellisque munitam incolens, non solum imperio regis non parebat, sed etiam finitimas regiones vexabat et quae regi portarentur abripiebat.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 2:1)
Antonium iuuenem, maiorem de duobus Fuluia genitis, simulacro Diui Iuli, ad quod post multas et irritas preces confugerat, abreptum interemit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 17장 5:1)
unum omnino ante efflatam animam signum alienatae mentis ostendit, quod subito pauefactus a quadraginta se iuuenibus abripi questus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 99장 2:2)
donec ea relicto iudicio domum se abripuit ferroque transegit, obscaenitate[m] oris hirsuto atque olido seni clare exprobrata.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 45장 1:2)
spintrias monstrosarum libidinum aegre ne profundo mergeret exoratus, urbe submouit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 16장 1:1)
eos autem, qui maxime displicuissent, scripta sua spongia linguaue delere iussos, nisi ferulis obiurgari aut flumine proximo mergi maluissent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 20장 1:3)
priuignum Rufrium Crispinum Poppaea natum, impuberem adhuc, quia ferebatur ducatus et imperia ludere, mergendum mari, dum piscaretur, seruis ipsius demandauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 35장 4:6)
ac ne qua religio deum impune contaminaretur, monimentum, quod libertus eius e lapidibus templo Capitolini Iouis destinatis filio extruxerat, diruit per milites ossaque et reliquias quae inerant mari mersit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 8장 5:1)
deinde a capite molis rursus alto se inmersit ac modo super undas eminens magna sui parte, modo superfusis fluctibus condita haud procul munimentis urbis se mersit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 4장 6:1)
Macedones iter iaciendo operi monstrasse eam augurabantur, Tyrii Neptunum, occupati maris vindicem, abripuisse beluam ac molem brevi profecto ruituram.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 4장 7:2)
Itaque mersa navis omnes destituit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 8장 11:2)
Reciprocari coepit mare magno tractu aquis in suum fretum recurrentibus reddebatque terras paulo ante profundo salo mersas.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION