라틴어 문장 검색

Tantumque libertatis novae gaudium incesserat, ut vix mutati status fidem caperent alterumque ex consulibus, Lucretiae maritum, tantum ob nomen et genus regium fascibus abrogatis urbe dimitteret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE MUTATIONE REI PUBLICAE 3:1)
ut noscas referre earum primordia rerum cum quibus et quali positura contineantur et quos inter se dent motus accipiantque, neve putes aeterna penes residere potesse corpora prima quod in summis fluitare videmus rebus et interdum nasci subitoque perire.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 23:7)
quam legem, quamvis esset optima, obstinatio tamen luxuriae et vitiorum firma concordia nullo abrogante inritam fecit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 13:4)
alii tamen volunt 'intemerata' de libris sacris commutatis litteris esse praesumptum, timaram enim fidem, id est sanctam appellabant, ut sit sensus, oro per fidem vehementer sanctam, si tamen est usquam penes homines.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1432)
fabulosum est quidem, sed fides eius rei penes priscos est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 785)
Merito igitur incestum penes vos saepe deprehenditur, semper admittitur.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 3:3)
qui conlegae suo imperium abrogaverit, ut e civitate regalis nominis memoriam tolleret:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 1:5)
F., qui tantum auctoritate dicendoque valuit ut legem Semproniam frumentariam populi frequentis suffragiis abrogaverit, Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 2:3)
Solum quidem, inquit ille, et quasi fundamentum oratoris vides, locutionem emendatam et Latinam, cuius penes quos laus adhuc fuit, non fuit rationis aut scientiae, sed quasi bonae consuetudinis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 74장 1:2)
quae qui convenit penes deos esse negare, cum eorum augusta et sancta simulacra veneremur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 79:3)
Cum Collatino collegae Brutus imperium abrogabat, poterat videri facere id iniuste;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 50:2)
aut iniqua lex aut inutilis futura dicetur aut alia causa obteinperandi alia abrogandi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 4:3)
Quare cum penes unum est omnium summa rerum, regem illum unum vocamus et regnum eius rei publicae statum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 69:2)
Cum autem est penes delectos, tum illa civitas optimatium arbitrio regi dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 69:3)
Gravioribus vero bellis etiam sine collega omne imperium nostri penes singulos esse voluerunt, quorum ipsum nomen vim suae potestatis indicat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 103:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION