라틴어 문장 검색

huius pallida labra cibum accipiunt digitis alienis, ipse ad conspectum cenae diducere rictum suetus hiat tantum ceu pullus hirundinis, ad quem ore volat pleno mater ieiuna, sed omni membrorum damno maior dementia, quae nec nomina servorum nec vultum agnoscit amici cum quo praeterita cenavit nocte, nec illos quos genuit, quos eduxit, nam codice saevo heredes vetat esse suos, bona tota feruntur ad Phialen;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X99)
in quo iam genere in primis adamantina saxa prima acie constant ictus contemnere sueta et validi silices ac duri robora ferri aeraque quae claustris restantia vociferantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:16)
Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari constituunt, porro ex aliis sentire sueti * * * mollia cum faciunt;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 20:6)
sed fugitare decet simulacra et pabula amoris absterrere sibi atque alio convertere mentem et iacere umorem coniectum in corpora quaeque nec retinere semel conversum unius amore et servare sibi curam certumque dolorem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 34:4)
Nec divina satum genitalem numina cuiquam absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:1)
cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat, ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum nec potuere cupitum aetatis tangere florem nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 30:8)
nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri nidore offendit nares, consopit ibidem, concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 25:9)
Ita sibi belli isti homines certos scientiae fines et velut quaedam pomeria et effata posuerunt, ultra quae si quis egredi audeat, introspexisse in aedem deae a qua mares absterrentur existimandus sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 12:2)
Nunc quoque ne lassum teneat privata senectus, Bella nefanda parat, suetus civilibus armis, Et docilis Sullam scelerum vicisse magistrum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:18)
Limine terrifico metuens consistere Phoebas, Absterrere ducem noscendi ardore futura Cassa fraude parat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:26)
Fidi scelerum suetique ministri, Effractos circum tumulos ac busta vagati, Conspexere procul praerupta in caute sedentem, Qua iuga devexus Pharsalica porrigit Aemus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:36)
Haud ego culpa Libera bellorum, quae matrum sola per undas Et per castra comes, nullis absterrita fatis, Victum, quod reges etiam timuere, recepi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:8)
sed tamen idem olim curru succedere sueti quadrupedes et frena iugo concordia ferre:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4435)
spes est pacis, ait ostendit latenter vincere posse Troianos, dicendo supra 'curru succedere sueti' et 'iugo'. et cum praemisisset de bello, post ait de pace, ut id magis remaneret in mentibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5431)
dicit autem ambarvale sacrificium, quod de porca et saepe fecunda et gravida fieri con- sueverat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3452)

SEARCH

MENU NAVIGATION