라틴어 문장 검색

Hunc habitum, quamuis scripture pingat honestas, Nulla tamen uestem lasciuia deprimit, immo Talis erat qualem matrone postulat etas, Que senii metas attingit plena dierum, Canicie respersa caput seniique pruina.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:22)
Addam que mea sunt, si qua tamen aut mea dici Aut me posse decet alii conferre, quod absit!
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:14)
Sed quamuis habitus mutacio, uultus Degener, inconstans gestus terrere uidentem Posset et a recto stupidam diuertere mentem, Non tamen illa metu nutat, sed uisa parumper Miratur nec mentis abest constancia firme.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:22)
incestus aberit, regnante pudore?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 12:4)
coeli altitudinem intelligibilibus mensuris attingere;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:24)
cujus vita aut abest, aut spondet absentiam, mors autem instat, aut minatur instantiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:26)
Quod absit a fidelibus cordibus, ut Dominus Jesus a brutis animalibus et insensatis sepulcrum sui sanctissimi corporis visitari velit, et [0410C] haec fieri duces Christianarum animarum, quas pretio sanguinis sui ab idolorum spurcitiis revocatas redimere dignatus est, cum coelos ascensurus duces et rectores populi sui sanctissimos et Deo dignos praesules et abbates praeordinaverit, non bruta insensata animalia!
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 62:3)
Egressi a montanis et regione Maresch praedicti principes cum omnibus sequacibus legionibus, compererunt a quibusdam Christianis Syriae sibi occurrentibus [0454B] civitatem Arthesiam non procul abesse rebus necessariis vitae locupletem, sed a Turcis possessam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 56:1)
Visis autem tot millibus et armatura Corbahan incomparabili, et gloria rerum suarum, sub omni festinatione Antiochiam reversi sunt, diebus septem priusquam Corbahan et suae acies terminos et campos regionis Antiochiae attingerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 28:1)
Interpres vero audiens quod traditor non in dolo sibi loquebatur, Boemundi milites non longe abesse profitetur, et ad omnia paratos, quae ex ejus consilio inire deberent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 34:5)
Hic itaque audito adventu Boemundi et ejus copiarum, nec illum longe ab urbis obsidione abesse, quingentibus militibus ab exercitu suo assumptis, illi in planitie regionis occurrit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 54:7)
Has inter proficiscendum comperiens non procul abesse, media die flagrante, armis, loricis, galeis induuntur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 66:9)
Absit a nobis, ut nos et civitatem nostram in manu regis Christianorum tradamus, cum in manu regis Babylonioram in brevi liberandi simus, et non diu sit, ex quo litteras ejus susceperimus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 111:3)
Absit, ut tale facinus patiar, et ultra manus vestra de his repleatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 121:8)
navalem vero exercitum Babyloniae abesse, dextras sibi dari poscunt, et urbem cum turribus et clavibus in regis manibus reddi, sub hac tamen conditione ut ammiraldus praeses civitatis, et quibus esset animo, cum rebus suis, quantum valerent collo et humeris deferre, pacifice egrederentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 68:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION