라틴어 문장 검색

Eam causam esse dicunt sacerdotes Aegyptii, cur Pelusiotae cepe non edint, quia solum olerum omnium contra lunae augmenta atque damna vices minuendi et augendi habeat contrarias.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VIII 8:3)
Inferte omnem decimam in horreum, et sit cibus in domo mea; et probate me super hoc, dicit Dominus exercituum: si non aperuero vobis cataractas caeli et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam
(불가타 성경, 말라키서, 3장10)
Inter hos autem velut inter inaequales intemperantias medii temperamentum limitis sortitus est ille numerus, qui perfectus dicitur, virtutis scilicet aemulator, qui nec supervacua progressione porrigitur, nec contracta rursus deminutione remittitur, sed medietatis obtinens terminum suis aequus partibus nec crassatur abundantia, nec eget inopia, ut vj vel xxviiij.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Alia partitio paris secundum perfectos, inperfectos et ultra quam perfectos 3:1)
pluribus quippe amminiculis opus est ad tuendam pretiosae supellectilis uarietatem, uerumque illud est permultis eos indigere qui permulta possideant, contraque minimum qui abundantiam suam naturae necessitate non ambitus superfluitate metiantur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:4)
Interest enim fatigatio morbum an sitis, an frigus an calor, an vigilia an fames fecerit, an cibi vinique abundantia, an intemperentia libidinis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium153)
Cibus a salsamentis, holeribus similibusque rebus melius incipit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장34)
multo pane uti, carne potius elixa, modice holeribus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장129)
magis carne utendum, magis holeribus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장135)
Ei tempori aptissima sunt et caro et holus, potio quam dilutissima, ut et sitim tollat nec corpus incendat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장140)
non uti cibis variis, minimeque iurulentis, aut leguminibus holeribusque, iisque, quae celeriter descendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 6장5)
In media vero materia numerari ex holeribus debere ea, quorum radices vel bulbos adsumimus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장11)
Inbecillissimam vero materiam esse omnem caulem holeris et quicquid in caule nascitur, qualis est cucurbita et cucumis et capparis, omnia poma, oleas, cochleas, itemque conculia.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장15)
Ex holeribus valentior rapa napique et omnes bulbi, in quibus cepam quoque et alium numero, quam pastinaca vel quae specialiter radicula appellatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장21)
Item alium, cepa, eruca, ruta, nasturcium, cucumis, beta, brassica, asparagus, sinapi, radicula, intubus, ocimum, lactuca, maximaque holerum pars.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 22장5)
ex holeribus intubus, lactuca, pastinaca, cucurbita elixa, siser;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 24장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION