라틴어 문장 검색

Ibi sine arbitris singula animi consulta pensando noctem vigiliis extraxit saepe pellibus tabernaculi adlevatis, ut conspiceret hostium ignes, e quibus coniectare poterat, quanta hominum multitudo esset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 3:1)
Sed cum hostis vires suasque pensaret, rursus muliebris consilii, quod praeceps magis quam necessarium esse credebat, paenitere eum coepit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 33:3)
quibus uno modo referri gratiam posse, si, quem intellegerent deum esse, confiterentur exigua turis inpensa tanta beneficia pensaturi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 14:3)
"Haec ergo sunt Macedonum praemia, quorum ut supervacuo et sordido abuteris sanguine!"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 7장 5:11)
Meleager sero intellecta fraude Perdiccae tum quidem, quia ipsius corpori vis non adferebatur, in agmine quietus stetit, sed mox damnata spe salutis, cum eius nomine, quem ipse fecerat regem, in perniciem suam abutentis videret inimicos, confugit in templum ac ne loci quidem religione defensus occiditur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 9장 22:1)
quippe nulla pastorali auctoritate abutens, quoniam divitie mecum non sunt.
(단테 알리기에리, Epistolae 77:4)
O summum facinus, etiamsi contingat in sompniis, ecterni Spiritus intentione abuti!
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:32)
Sed dicere quod Ecclesia sic abutatur patrimonio sibi deputato est valde inconveniens:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 12:28)
4. Itaque si tuscanas examinemus loquelas, et pensemus qualiter viri prehonorati a propria diverterunt, non restat in dubio quin aliud sit vulgare quod querimus quam quod actingit populus Tuscanorum.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 123:1)
3. Horum autem modorum cantionum modum excellentissimum esse pensamus;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 35:1)
Si, quia Graiorum sunt antiquissima quaequescripta uel optima, Romani pensantur eademscriptores trutina, non est quod multa loquamur:
(호라티우스의 두번째 편지, 18)
Et si aliqui Ptolomaeus maria clausisset, tamen rex Attalus membranas e Pergamo miserat, ut penuria chartae pellibus pensaretur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 2:8)
Pessimae consuetudinis est, cum fragilis sexus et inbecilla aetas suo arbitrio abutitur et putat licere, quod libet.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:6)
Si vero peregri- norum, si amicorum quispiam venerat, laetabatur super se nostro testimonio et, quidquid minus in opusculo erat, distinctione moderata et pronuntiationis varietate pensabat, ut in recitando illo ipse 1 vel placere vel displicere cotidie videretur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 11:9)
in Antiocho vicimus Xerxen, in Aemilio Alcibiaden aequavimus, Epheso Salamina pensavimus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SYRIACUM REGIS ANTIOCHI 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION