라틴어 문장 검색

quanto opere autem intersit opprimi Dolabellam profecto intellegis, cum ut sceleris poenas persolvat tum ne sit quo se latronum duces ex Mutinensi fuga conferant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 5 3:3)
et velim, reliquum quod est promissi ac muneris tui, mihi persolvas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 9 5:1)
tantum me tibi debere existimo, quantum persolvere difficile est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 11 1:1)
habui pollulum morae, dum proluissa militibus persolvo ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 12 3:2)
hic vero nihil habet in his malis quod minus moleste ferat quam, etiam si quid ipsi accidat, esse tamen illis meritum praemium persolutum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 22장 1:5)
quicumque eam violavissent, ab omnibus esse ei poenas persolutas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 63장 3:1)
Comprensus namque poenas persolvit cruce.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Aesopus et petulans.10)
inde plerisque nulla iam cura minuendi aeris alieni, quod desperant posse persolvi;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 37 2:2)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Vota, domine, priore anno nuncupata alacres laetique persolvimus novaque rursus certante commilitonum et provincialium pietate suscepimus, precati deos ut te remque publicam florentem et incolumem ea benignitate servarent, quam super magnas plurimasque virtutes praecipua sanctitate obsequio deorum honore meruisti.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1001)
inde sacerdotes operi promissa vetusto praemia persolvunt Mamuriumque vocant, nubere siqua voles, quamvis properabitis ambo, differ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권246)
"consul cum consule ludos Postumio Laenas persoluere mihi."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권205)
Hoc debitum ex parte maioribus oeconomicis subsidiis persolvitur, ut aqua munda et purificationis apparatus pauperioribus gentibus praebeantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 42:4)
nemo Cloacinae aut Eponae super astra deabus dat solium, quamvis olidam persolvat acerram sacrilegisque molam manibus rimetur et exta.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 370)
hoc pretium noctis persolvit honore Liber, ut aetherium meretrix inluminet axem.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권60)
"sit satis quod capta primo vita sub chirographo debitum persolvit omne functa rebus Caesaris;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.27)

SEARCH

MENU NAVIGATION