라틴어 문장 검색

deinde antequam consternant ea, diligenter emundant, paleasque, quas substraturi sunt, sulfure et bitumine atque ardente teda perlustrant, et expiatas cubilibus iniciunt, ita factis concavatis nidis, ne advolantibus aut desilientibus evoluta decidant ova.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 11:5)
Sed custodis curam non effugiat observare desilientem matricem, saepiusque ad cubile pervenire, et pavonina ova, quae propter magnitudinem difficilius a gallina moventur, versare manu:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 12:2)
tum vero, quasi scelere contaminaretur, praeceps tribunali desiluit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 35장6)
bella plane accinctis obeunda:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장7)
Pisonem Q. Granius secreti sermonis incusavit adversum maiestatem habiti, adiecitque in domo eius venenum esse eumque gladio accinctum introire curiam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 21장5)
corripueratque Varum Quintilium, divitem et Caesari propinquum, Domitius Afer, Claudiae Pulchrae matris eius condemnator, nullo mirante quod diu egens et parto nuper praemio male usus plura ad flagitia accingeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 66장2)
nam principem orabat deligere senatores ex quis viginti sorte ducti et ferro accincti, quoties curiam inisset, salutem eius defenderent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 2장3)
ornat Phraaten accingitque paternum ad fastigium, destinata retinens, consiliis et astu res externas moliri, arma procul habere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 32장2)
Nonius eques Romanus ferro accinctus reperitur in coetu salutantum principem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 22장2)
nunc iuvenem nobilem dignitate formae, vi mentis ac propinquo consulatu maiorem ad spem accingi;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 28장2)
et feminae pellibus accinctae adsultabant ut sacrificantes vel insanientes Bacchae;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 31장6)
se quoque accingeret iuvene partem curarum capessituro.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 25장4)
ea munimenta dux Romanus, quamquam sine robore legionum socialis copias ducebat, perrumpere adgreditur et distributis cohortibus turmas quoque peditum ad munia accingit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 31장5)
igitur Pharasmanes iuvenem potentiae promptum et studio popularium accinctum, vergentibus iam annis suis metuens, aliam ad spem trahere et Armeniam ostentare, pulsis Parthis datam Mithridati a semet memorando:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 44장6)
et viso Corbulone rex prior equo desiluit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 28장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION