라틴어 문장 검색

ac, si exesus est, ante id foramen vel linamento, vel bene accommodato plumbo replendum est, ne sub confringatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 3:7)
cuti vero superimponendum emplastrum aliquod ex iis, quae recentibus vulneribus accommodata sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, V De naso fracto. 6:4)
te magis, ah demens, veterem si respicis artem, conciliare decet.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:170)
et labris animum conciliantibus alternum rapiat somnus anhelitum.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:12)
nam mihi conciliat gratas impensius aures vel meritum belli vel Stilichonis amor.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 1:11)
Est locus infaustis quo conciliantur in unum Cocytos Phlegethonque vadis;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:274)
turis odoratae cumulis et messe Sabaea pacem conciliant arae;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:35)
quae tamen pluvialis aqua salubritati corporis est accommodatissima, sed ea sic habetur eximia, si fictilibus tubis in contectam cisternam deducitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 2:2)
Vel si nec lapis erit nec glarea, sarmentis connexus velut funis informabitur in eam crassitudinem, quam solum fossae possit angustae quasi accommodatam coartatamque capere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 10:3)
quae res alendo surculo sunt accommodatissimae?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 7:3)
quae res avibus amorem loci sic conciliat, ne unquam deserant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 7:4)
Nam eadem mire etiam dissidentes reges conciliant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 6:4)
iam infans in castris genitus, in contubernio legionum eductus, quem militari vocabulo Caligulam appellabant, quia plerumque ad concilianda vulgi studia eo tegmine pedum induebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 41장8)
nec ad invidiam ista sed conciliandae misericordiae refero.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 37장10)
nec tamen Caesar placitas semel artes mutavit, sed defuncto Pandusa, quem sibi infensum Rhescuporis arguebat, Pomponium Flaccum, veterem stipendiis et arta cum rege amicitia eoque accommodatiorem ad fallendum, ob id maxime Moesiae praefecit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 66장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION