라틴어 문장 검색

parvis peccatis veniam, magnis severitatem commodare;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 19장 3:2)
nisi si Gallos et Germanos et (pudet dictu) Britannorum plerosque, licet dominationi alienae sanguinem commodent, diutius tamen hostis quam servos, fide et adfectu teneri putatis.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 32장 1:4)
annumque ad cursum solis accommodauit, ut trecentorum sexaginta quinque dierum esset et intercalario mense sublato unus dies quarto quoque anno intercalaretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 40장 1:2)
ne quod autem maleficium negotiumue inpunitate uel mora elaberetur, triginta amplius dies, qui honoraris ludis occupabantur, actui rerum accommodauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 32장 2:4)
sed in redeundo adgrauata ualitudine tandem Nolae succubuit reuocatumque ex itinere Tiberium diu secreto sermone detinuit neque post ulli maiori negotio animum accommodauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 98장 5:3)
superuenerunt et Vindicis litterae hortantis, ut humano generi assertorem ducemque se accommodaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 9장 2:2)
reciperatores, ne se perfusoriis assertionibus accommodarent, identidem admonuit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 8장 1:3)
Quod pro deo colitur, non eandem effigiem habet, quam vulgo diis artifices accommodaverunt:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 25:1)
hic sale purpureo vivaque nitentia lympha membra novat seque horrificis accommodat actis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 447:1)
Inuidus, iracundus, iners, uinosus, amator,nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit,si modo culturae patientem commodet aurem.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0121)
Tandem ad praesidentibus genua pro-voluti, qui adstiterant, precabantur, ut veniam tribueret adulescentiae, ut errori locum patientiae commodaret exacturus deinde cruciatum, si gentilium litterarum libros aliquando legissem.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:18)
"Et quoniam monachorum fecimus mentionem et te scio libenter audire, quae sancta sunt, aurem paulisper adcommoda."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:65)
Tam videlicet eius, qui detrahit, quam illius, qui aurem accommodat detrahenti.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 14:19)
Ne credas laudatoribus tuis, immo inrisoribus aurem ne libenter adcommodes, qui cum te adulationibus foverint et quodam modo inpotem mentis effecerint, si subito respexeris, aut ciconiarum deprehendas post te colla curvari aut manu auriculas agitari asini aut aestuantem canis protendi linguam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 18:3)
Accipe nunc artes ne quid tibi conferat iste quem colis et Musarum et Apollinis aede relicta, ipse facit versus, atque uni cedit Homero propter mille annos, et si dulcedine famae succensus recites, maculosas commodat aedes;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII13)

SEARCH

MENU NAVIGATION