라틴어 문장 검색

Quo in consilio, cum tantum repentini periculi praeter opinionem accidisset ac iam omnia fere superiora loca multitudine armatorum completa conspicerentur neque subsidio veniri neque commeatus supportari interclusis itineribus possent,
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 3장2)
falsi complete sedilia patres;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:286)
Nam et radices e capite, qua recisum est, emittit, eaeque cum accreverunt cicatricem obducunt, et alioquin plaga ipsa deorsum spectans non tantum recipit umorem quantum illa quae reflexa et resupina more infundibuli per medullam transmittit quicquid aquarum caelestium superfluxit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 18장 5:9)
sive iam liquore completi, et superpositis ceris tamquam opereulis obliti, demetantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 4:2)
Aggerabatur nihilo minus caespes iamque pectori usque adcreverat, cum tandem pervicacia victi inceptum omisere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 19장1)
et eques quidem ac legiones prima aestuaria, nondum adcrescente unda, intrepidi transiere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 8장4)
vectigal quoque quintae et vicesimae venalium mancipiorum remissum, specie magis quam vi, quia cum venditor pendere iuberetur, in partem pretii emptoribus adcrescebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 31장3)
igitur dux Romanus diversis artibus, misericordia adversum supplices, celeritate adversus profugos, immitis iis qui latebras insederant ora et exitus specuum sarmentis virgultisque completos igni exurit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 23장4)
crepidinibus stagni lupanaria adstabant inlustribus feminis completa et contra scorta visebantur nudis corporibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 37장6)
unum addiderim, nusquam latius dominari mare, multum fluminum huc atque illuc ferre, nec litore tenus adcrescere aut resorberi, sed influere penitus atque ambire, et iugis etiam ac montibus inseri velut in suo.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 10장 7:2)
Agebatur huc illuc Galba vario turbae fluctuantis impulsu, completis undique basilicis ac templis, lugubri prospectu.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 40장1)
ac forte pluris transgressos completis Liburnicis per promptissimos gladiatorum Macer adgreditur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 35장2)
itaque horum adventu decem milia armatorum completa sunt, quae manus mirabili flagrabat pugnandi cupiditate.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 1:3)
atque hoc priusquam ei accideret, postquam in dies dolores accrescere febresque accessisse sensit, Agrippam generum ad se arcessi iussit et cum eo L. Cornelium Balbum Sextumque Peducaeum.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 21장 4:1)
ad coercendas inundationes alueum Tiberis laxauit ac repurgauit completum olim ruderibus et aedificiorum prolationibus coartatum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 30장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION