라틴어 문장 검색

ne rectis quidem oculis eum aspicere potuisse instructam aciem, uerum supinum, caelum intuentem, stupidum cubuisse nec prius surrexisse ac militibus in conspectum uenisse quam a M. Agrippa fugatae sint hostium naues.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 16장 2:2)
ipse ius dixit assidue et in noctem nonnumquam, si parum corpore ualeret, lectica pro tribunali collocata uel etiam domi cubans.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 33장 1:1)
Accidit uotiuis circensibus, ut correptus ualitudine lectica cubans tensas deduceret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 5:1)
aeger autem in domo Maecenatis cubabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 72장 2:3)
ne toro quidem cubuisse aiunt nisi humili et modice instrato.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 73장 1:2)
hieme quaternis cum pingui toga tunicis et subucula et thorace laneo et feminalibus et tibialibus muniebatur, aestate apertis cubiculi foribus ac saepe in peristylo saliente aqua atque etiam uentilante aliquo cubabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 82장 1:1)
cessitque res prospere, quando captis castris lectica eius, quasi ibi cubans remansisset, concursu hostium confossa atque lacerata est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 91장 1:3)
conuersusque ad Thrasyllum Tiberi comitem contra accubantem et ignarum rei interrogauit, cuiusnam poetae putaret esse;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 98장 4:5)
Cum omnibus sororibus suis consuetudinem stupri fecit plenoque conuiuio singulas infra se uicissim conlocabat uxore supra cubante.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 24장 1:1)
lautiore conuiuio effusus subito in cachinnos consulibus, qui iuxta cubabant, quidnam rideret blande quaerentibus:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 32장 3:2)
ideoque magna parte noctis uigiliae cubandique taedio nunc toro residens, nunc per longissimas porticus uagus inuocare identidem atque expectare lucem consuerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 50장 3:3)
nam perraro praesidere, ceterum accubans, paruis primum foraminibus, deinde toto podio adaperto spectare consueuerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 2:3)
quam cum ex duritie alui cubantem uisitaret, et illa tractans lanuginem eius, ut assolet, iam grandis natu per blanditias forte dixisset:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 34장 5:2)
postque decisa quaecumque obuenissent negotia gestationi et inde quieti uacabat, accubante aliqua pallacarum, quas in locum defunctae Caenidis plurimas constituerat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 21장 1:4)
hic cum super urgentem ualitudinem creberrimo frigidae aquae usu etiam intestina uitiasset nec eo minus muneribus imperatoriis ex consuetudine fungeretur, ut etiam legationes audiret cubans, aluo repente usque ad defectionem soluta, imperatorem ait stantem mori oportere;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 24장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION