라틴어 문장 검색

Tunc et aves tutae movere per aera pennas, et lepus impavidus mediis erravit in arvis, nec sua credulitas piscem suspenderat hamo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 11:2)
adfatim referta iam sunt adcubantum milia quinque panibus peresis et gemellis piscibus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae32)
Lepus es, et pulpamentum quaeris?"
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 183)
Ac, dum accubabam, quam videbar mihi esse pulchre sobrius!
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 57)
Furiarum maxima iuxta accubat, et manibus prohibet contingere mensas, exsurgitque facem attollens, atque intonat ore.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 23:12)
aestibus at mediis umbrosam exquirere vallem, sicubi magna Iovis antiquo robore quercus ingentis tendat ramos, aut sicubi nigrum ilicibus crebris sacra nemus accubet umbra;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 12:11)
sed minuit furorem vix una sospes navis ab ignibus mentemque lymphatam Mareotico redegit in veros timores Caesar ab Italia volantem remis adurgens, accipiter velut mollis columbas aut leporem citus venator in campis nivalis Haemoniae, daret ut catenis fatale monstrum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 374)
nardi parvus onyx eliciet cadum, qui nunc Sulpiciis adcubat horreis, spes donare novas largus amaraque curarum eluere efficax.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 126)
"at cum tonantis annus hibernus Iovis imbris nivisque conparat, aut trudit acris hinc et hinc multa cane apros in obstantis plagas aut amite levi rara tendit retia turdis edacibus dolos pavidumque leporem et advenam laqueo gruem iucunda captat praemia."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 26)
leporem venator ut alta in nive sectetur, positum sic tangere nolit, cantat et adponit 'meus est amor huic similis;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere. 1:23)
leporem sectatus equove lassus ab indomito vel, si Romana fatigat militia adsuetum Graecari - seu pila velox molliter austerum studio fallente laborem, seu te discus agit, pete cedentem aera disco:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate6)
quaedam sine dubio conantur eruditi defendere, ut, cum deprehensum est, lepus et lupus similia positione quantum casibus numerisque dissentiant:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 233:2)
ista respondent non esse paria, quia lepus epicoenon sit, lupus masculinum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 233:3)
sit et classis a calando et lepus levipes et vulpes volipes:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 253:3)
nam et geminatio verborum habet vim, leporem alias, et paululum immutatum verbum atque deflexum, et eiusdem verbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum conversio, et in eadem verba impetus et concursio adiunctio et progressio, et eiusdem verbi crebrius positi quaedam distinctio et revocatio verbi, et illa quae similiter desinunt aut quae cadunt similiter aut quae paribus paria referuntur aut quae sunt inter se similia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 34:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION