라틴어 문장 검색

item Pompeius Rufus brachium gladio percussus, nisi celeriter ad Caesarem accucurrisset, interfectus esset.
(카이사르, 아프리카 전기 85:11)
Dum aquantur, Didius classe accurrit, navis incendit, nonnullas capit.
(카이사르, 히스파니아 전기 37:9)
Laterensis, cum id non dubitaret, accurrit laetus in castra militibusque vernaculis et secundae legionis, quibus odio sciebat praecipue Cassium esse, gratulatur;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 53:7)
Considius equo admisso ad eum accurrit, dicit montem, quem a Labieno occupari voluerit, ab hostibus teneri: id se a Gallicis armis atque insignibus cognovisse.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 22장2)
P. Sextius Baculus, primi pili centurio, quem Nervico proelio compluribus confectum vulneribus diximus, et item C. Volusenus, tribunus militum, vir et consilii magni et virtutis, ad Galbam accurrunt atque unam esse spem salutis docent, si eruptione facta extremum auxilium experirentur.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 5장2)
et accurrunt illuc prope quo stat fera pessima,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM202)
candida pollutos comitatur curia fasces, forsitan et dominus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:184)
Germania cuncta feratur navibus et socia comitentur classe Sygambri.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:249)
adcurrit vicina manus, quam Raetia nuper Vandalicis auctam spoliis defensa probavit;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:154)
innumerae comitantur aves stipatque volantem alituum suspensa cohors.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix32)
famuli currum iunxere volantem Impetus horribilisque Metus, qui semper agentes proelia cum fremitu Romam comitantur anhelo, sive petat Parthos seu cuspide turbet Hydaspen.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:32)
illum trans Scythiam vernus comitabitur aër."
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:101)
nec quae comitatur honores, ausa tuam leviter temptare superbia mentem.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:129)
surgentes condunt vestigia fruges, vestit iter comitata seges.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:92)
comitantur euntem Naides et socia stipant utrimque caterva, quae fontes, Crinise, tuos et saxa rotantem Pantagiam nomenque Gelam qui praebuit urbi concelebrant, quas pigra vado Camerina palustri, quas Arethusaei latices, quas advena nutrit Alpheus;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION