라틴어 문장 검색

audiet civis acuisse ferrum, quo graves Persae melius perirent, audiet pugnas vitio parentum rara iuventus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 23)
interim, dum tu celeres sagittas promis, haec dentis acuit timendos, arbiter pugnae posuisse nudo sub pede palmam fertur et leni recreare vento sparsum odoratis umerum capillis, qualis aut Nireus fuit aut aquosa raptus ab Ida.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 204)
ne quis igitur tanquam parva fastidiat grammatices elementa, non quia magnae sit operae consonantes a vocalibus discernere ipsasque eas in semivocalium numerum mutarumque partiri, sed quia interiora velut sacri huius adeuntibus apparebit multa rerum subtilitas, quae non modo acuere ingenia puerilia sed exercere altissimam quoque eruditionem ac scientiam possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 124:1)
non praecipue acuit ad cupiditatem litterarum amor laudis?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 14:3)
Praeterea ipsa, quae praecipiuntur, per se multum habent ponderis, utique si aut carmini intexta sunt aut prosa oratione in sententiam coartata, sicut illa Catoniana:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 27:5)
Sed ut scias, quam difficile sit res suas ad naturalem modum coartare, hic ipse, quem circa dicimus, quem tu vocas pauperem, habet aliquid et supervacui.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 10:2)
omnes ita se coartauerunt, ut uenientem non reciperent.
(세네카, Controversiae, book 7, Ter abdicatus conprensus est a patre in secreta parte domus medicamentum tenens; interrogatus quid esset, dixit uenenum et uelle se mori, et effudit. accusatur parricidi. 8:5)
Deinde nihil habet in se utile nec acuit animum ad res bellicas.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 52:1)
Quemadmodum idem exercitus modo latius panditur modo in angustum coartatur et aut in cornua sinuata media parte curvatur aut recta fronte explicatur, vis illi, utcumque ordinatus est, eadem est et voluntas pro eisdem partibus standi :
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 18:2)
quem cum iussisset ire sessum, omnes equites ita se coartauerunt, ut uenientem non reciperent.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ter abdicatus venenum tenens.35)
tunc vulnificos acuit dentes aper et toto est spumeus ore;
(세네카, 파이드라 4:37)
hic se illa moles acuit atque iras parat.
(세네카, 파이드라 15:26)
tantum, ut ferunt, ori, tantum pectori suo catholici mentio nominis acet, ut ambigas ampliusne suae gentis an suae sectae teneat principatum, ad hoc armis poteris acer animis alacer annis hunc solum patitur errorem, quod putat sibi tractatuum consiliorumque successum tribui pro religione legitima, quem potius assequitur pro felicitate terrena.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 6:2)
nam recensenti lucida et salsa est, nec tamen propter hoc ipsum mellea minus, si sermo dulcis et propositionibus acet:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Oresio suo salutem. 1:2)
peregrina det supellex Ctesiphontis ac Niphatis iuga texta beluasque rapidas vacante panno, acuit quibus furorem bene ficta plaga cocco iaculoque ceu forante cruor incruentus exit;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION