라틴어 문장 검색

sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt, pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 5:3)
tum porro nitidas fruges arbustaque laeta gentibus humanis habet unde extollere possit, unde etiam fluvios frondes et pabula laeta montivago generi possit praebere ferarum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:5)
omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis umoris guttas mater cum terra recepit, feta parit nitidas fruges arbustaque laeta et genus humanum, parit omnia saecla ferarum, pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 23:2)
namque papaveris aura potest suspensa levisque cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus, at contra lapidum coniectum spicarumque noenu potest.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 5:7)
nam quod multa fuere in terris semina rerum, tempore quo primum tellus animalia fudit, nil tamen est signi mixtas potuisse creari inter se pecudes compactaque membra animantum, propterea quia quae de terris nunc quoque abundant herbarum genera ac fruges arbustaque laeta non tamen inter se possunt complexa creari, sed res quaeque suo ritu procedit et omnes foedere naturae certo discrimina servant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 32:11)
nam quid possit ibi flatus manifesta docet res, hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:7)
Nec indigeste tamquam in acervum congessimus digna memoratu:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 3:1)
O mihi praeteritos referat si Iuppiter annos, Qualis eram, cum primam aciem Praeneste sub ipsa Stravi, scutorumque incendi victor acervos, Et regem hac Erimum dextra sub Tartara misi!
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 8:1)
Incedunt arbusta per alta, securibus caedunt, Percellunt magnas quercus, exciditur ilex, Fraxinus frangitur, atque abies consternitur alta:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 27:5)
Cernit propulsa cruore Flumina, et excelsos cumulis aequantia colles Corpora, depressos in tabem spectat acervos, Et Magni numerat populos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:39)
Non acie fusa, nec magnae stragis acervo Vincendus tunc Caesar erat, sed sanguine nullo, Captus sorte loci.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:64)
Sed cocus ingentem piperis consumet acervum Addet et arcano mixta Falerna garo:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXVII3)
Consumpsi salsasque molas et turis acervos;
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LIV3)
pro passivis activa, ut populatque ingentem farris acervum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 410)
sane antiqui et populo et populor dicebant, unde est 'populare' et populatque ingentem farris acervum curculio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5272)

SEARCH

MENU NAVIGATION