라틴어 문장 검색

Rex horum audita legatione, invitus eorum precibus acquievit, nimium indignatus adversus patriarcham propter subterratam pecuniam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 28:5)
Qui facile precibus ejus acquiescentes, urbem multitudine copiosa navium obsederunt, fortiter eam oppugnantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 52:3)
aut meorum consiliis acquiescam, utiliora tamen non relinquens.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 72:6)
Cui Donimanus nequaquam acquievit, ne fides sua et omnium Turcorum apud Christianos et caeteros gentiles vilescere videretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 74:9)
alii vero consiliis Gerhardi acquiescere, nunc absente rege, acclamabant, nimio terrore concussi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 22:4)
Dehinc Tankradus a suis consilio accepto, eo quod longae obsidionis taedio fatigati essent, et jam usque ad Augustum mensem consedissent, petitioni Botheri et civium acquievit, videlicet ut Bothero dextram daret, civibus parceret, urbem pacifice intraret, redditamque obtineret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 42:5)
Turci quidem simulata fuga ad locum insidiarum repedantes, Gervasium in medium inimicorum per scopulosa et devia loca montium perduxerunt, plurimum equis et peditibus illius cursu immoderato aggravatis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 108:1)
Qui statim regis imperio acquievit, et de mari per Brachium S. Georgii descendens cum quibusdam de comitatu electis, imperatori in palatio suo locutus, sacramento ei conjunctus et subjectus factus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 8:4)
Bertrannus vero precibus Tankradi nequaquam in obsidione hujus civitatis acquievit, propter fidelitatem, quam imperatori se promisisse non negabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 12:4)
et regionem undique graviter depopulati sint, Baldewinum assiduis oppugnationibus lacessentes, civitatem quoque plurimis assultibus aggravantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 32:2)
Et plurima vi in malorum altitudine praeeminentes, adeo urbis defensores aggravantes bello vexaverunt, ut totum portum fere per dies octo in navium multitudine et fortitudine invadentes obtinuerint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 58:2)
Nunc vero suorum consiliis acquiescens et a terra egrediens in cautela qua noverat, per vallem Hebron et praesidium S. Abrahae redire disposuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 44:5)
- Quomodo rex Baldewinus Ptolemaide aggravatus, per multas eleemosynas de infirmitate sit alleviatus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 45:3)
Post dies aliquot Ptolemaidem descendens, mense Martio inchoante graviter coepit aegrotare, et de die in diem corporis molestia aggravari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 46:1)
Ad quos corroborandos rex, licet mire aggravatus esset, ait:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 54:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION