라틴어 문장 검색

Lanarum conchylia quis in pristinum candorem revocet?
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:20)
Ad quam edomandam cuidam fratri, qui ex Hebraeis crediderat, me in disciplinam dedi, ut post Quintiliani acumina Ciceronisque fluvios gravitatemque Frontonis et lenitatem Plinii alphabetum discerem, stridentia anhelantiaque verba meditarer.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 12:3)
quis priscum illud miratur acumen.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV43)
omnia quae nobis longe confusa videntur et velut in viridi candor consistere colli.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 8:6)
Praeterea si nulla coloris principiis est reddita natura et variis sunt praedita formis, e quibus omnigenus gignunt variantque colores, propterea magni quod refert, semina quaeque cum quibus et quali positura contineantur et quos inter se dent motus accipiantque, perfacile extemplo rationem reddere possis, cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore, marmoreo fieri possint candore repente, ut mare, cum magni commorunt aequora venti, vertitur in canos candenti marmore fluctus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 16:13)
Praeterea quoniam manibus tractata figura in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae cernitur in luce et claro candore, necessest consimili causa tactum visumque moveri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 10:1)
Porticus aequali quamvis est denique ductu stansque in perpetuum paribus suffulta columnis, longa tamen parte ab summa cum tota videtur, paulatim trahit angusti fastigia coni, tecta solo iungens atque omnia dextera laevis donec in obscurum coni conduxit acumen.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 15:3)
Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol, inrigat adsidue caelum candore recenti suppeditatque novo confestim lumine lumen.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 10:1)
item ad supremum denique tempus conpressae nares, nasi primoris acumen tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 38:9)
Caelum autem Argum vocari placuit a candore et velocitate, παρὰ τὸ λευκὸν καὶ ταχύ.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 13:1)
nam candens scilicet a candore dictum, non a calore.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 13:3)
Is mihi candor inest, villorum gratia tanta, Ut me vel media sumere messe velis.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXLV Paenula gausapina1)
nam a rotunditate in acumen levatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6803)
sive quod est λευκόσ a candore;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3775)
murice saxi asperi acumen eminens [quod] per tranquillitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 2051)

SEARCH

MENU NAVIGATION