라틴어 문장 검색

illic viginti annis exilium toleravit Augustae ope sustentata, quae florentis privignos cum per occultum subvertisset, misericordiam erga adflictos palam ostentabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 71장8)
ad hoc reges ferocis, vagos populos, solum frugum egenum, taedium ex mora, pericula ex properantia, modicam victoribus laudem ac multum infamiae, si pellerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 20장4)
et satis cognitam Armeniorum perfidiam, nec aliud subsidii quam castellum commeatu egenum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 46장3)
quorum terris exacti cum Chattos, dein Cheruscos petissent, errore longo hospites, egeni, hostes in alieno quod iuventutis erat caeduntur, imbellis aetas in praedam divisa est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 56장11)
sed civitas Vbiorum socia nobis malo improviso adflicta est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 57장5)
et quia egena aquarum regio est castella fontibus imposita;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 3장6)
Ille interritus et parte copiarum apud Syriam relicta, ut munimenta Euphrati imposita retinerentur, qua proximum et commeatibus non egenum, regionem Commagenam, exim Cappadociam, inde Armenios petivit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 12장1)
Post finem ludicri Poppaea mortem obiit, fortuita mariti iracundia, a quo gravida ictu calcis adflicta est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 6장1)
iam vero Italia novis cladibus vel post longam saeculorum seriem repetitis adflicta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장7)
multi adflicta fide in pace anxii, turbatis rebus alacres et per incerta tutissimi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 88장9)
Turbata per eosdem dies Germania, et socordia ducum, seditione legionum, externa vi, perfidia sociali prope adflicta Romana res.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 46장1)
igitur Vitellii nomine adscitis gentibus, quae Pontum accolunt, corrupto in spem rapinarum egentissimo quoque, haud temnendae manus ductor, Trapezuntem vetusta fama civitatem, a Graecis in extremo Ponticae orae conditam, subitus inrupit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 47장4)
nec deerat egentissimus quisque e plebe et pessimi servitiorum prodere ultro ditis dominos, alii ab amicis monstrabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 1장9)
Capuae legio tertia hiemandi causa locatur et domus inlustres adflictae, cum contra Tarracinenses nulla ope iuvarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 3장3)
non magis sua oratione Thraseam quam iudicio senatus adflictum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 8장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION