라틴어 문장 검색

At quibus magni lienes sunt, iis gingivae malae sunt, et os olet, aut sanguinis aliqua parte prorumpit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장56)
ex iis deinde, quae in exteriorem partem prorumpunt, eae pessimae, quae maximae quaeque planissimae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장77)
Si sine causa longus dolor capitis est, et in cervices ac scapulas transit, rursusque in caput revertitur, aut a capite ad cervices scapulasque pervenit, perniciosus est, nisi vomicam aliquam excitavit, sic ut pus extussiretur, aut nisi sanguis aliqua parte prorupit, aut nisi in capite multa porrigo totove corpore pustulae ortae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장122)
Avertitur quoque interdum sanguis, ubi alia parte prorumpens alia emittitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장57)
si spiritus ex naribus cum fervore prorumpit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장26)
Licetque protinus scire id esse, ubi venarum exigui inbecillique pulsus sunt, sudor autem et supra consuetudinem et modo . . . et tempore ex toto thorace et cervicibus atque etiam capite prorumpit, pedibus tantummodo et cruribus siccioribus atque frigentibus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장4)
Verum ut ex naribus aliquando, sic ex ore prorumpit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장4)
At liene icto sanguis niger a sinistra parte prorumpit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장65)
Quod intellegi loco et magnitudine doloris potest, et quia nonnumquam spiritus ea cum umore quasi bullante prorumpit, maximeque si hunc ore ille continuit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장13)
ubi locus ei patefactus est, ipsa prorumpit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장5)
Manifestior tamen adacta terebra fit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장21)
Tum excissorius scalper ab altero foramine ad alterum malleolo adactus id, quod inter utrumque medium est, excidit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장25)
deinde in longitudinem inplicata linamenta et molli pellicula cincta circumsutaque intus adigenda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장6)
isque cottidie plenior adigendus est, donec par id membrum alteri fait;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장146)
siquidem semper ea parte est tumor, in quam os prorumpit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 11장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION