라틴어 문장 검색

ceterum hic Syriae, ille Iudaeae praepositus, vicinis provinciarum administrationibus invidia discordes, exitu demum Neronis positis odiis in medium consuluere, primum per amicos, dein praecipua concordiae fides Titus prava certamina communi utilitate aboleverat, natura atque arte compositus adliciendis etiam Muciani moribus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 5장6)
Lucceius Albinus a Nerone Mauretaniae Caesariensi praepositus, ad- dita per Galbam Tingitanae provinciae administratione, haud spernendis viribus agebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 58장2)
ceterum Caecilio Metello tribuno plebis turbulentissimas leges aduersus collegarum intercessionem ferenti auctorem propugnatoremque se pertinacissime praestitit, donec ambo administratione rei publicae decreto patrum submouerentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 16장 1:1)
moderationem uero clementiamque cum in administratione tum in uictoria belli ciuilis admirabilem exhibuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 75장 1:1)
Circa administrationem autem imperii aliquamdiu se uarium praestitit, mixtura quoque aequabili uitiorum atque uirtutum, donec uirtutes quoque in uitia deflexit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 3장 2:1)
Etsi multae et variae sententiae apud cives, de nova reipublicae forma, erant, una, tamen, sententia omnes tenebat, summam rerum administrationem Washingtonio mandari oportere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.57)
Cumque patres essent in ancipiti deliberatione suspensi, ancilla nomine Tutela seu Philotis pollicita est se cum ceteris ancillis sub nomine dominarum ad hostes ituram:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 38:1)
Praeterea sacrorum administrationes apud Aegyptios multiplici actu multiplicem dei adserunt potestatem, significantes Herculem hunc esse τὸν ἐν πᾶσι καὶ διὰ πάντων ἥλιον.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 11:1)
eademque ratio, quae circa Adonin et Attinem vertitur, in Aegyptia quoque religione luctum et laetitiam vicibus annuae administrationis alternat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 11:3)
infusus vino fit similis insano, opinor, quia crassitudo cibi uno in loco permanens expectat administrationem digestionis, et tunc demum membris sensim confectus inlabitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 14:2)
Quia et ex iocis seria facit violentia loquendi, hoc mihi absolvatis volo, cuius diu me exercuit vera deliberatio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 15:2)
sane 'mene efferre pedem genitor' et cetera rhetorice per deliberationem tractatur, an Aeneae relicto patre fugiendum sit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6573)
ex hoc enim nomine et pudoris et deliberationis nascitur causa, et praecipue potiundi difficultas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 116)
et est maior vis adfirmantis, cum dicit 'vides'. petitio autem haec etiam deliberationis modum a quibusdam putatur tenere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4164)
lavrentisne iterum m. quasi deliberatio est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6711)

SEARCH

MENU NAVIGATION