라틴어 문장 검색

sed hoc magis in hac elaborandum est, quod et difficilius est non esse obscurum in re narranda quam aut in principio aut in argumentando aut in perorando;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 329:2)
Num geometriam Euclide aut Archimede, num musicam Damone aut Aristoxeno, num ipsas litteras Aristophane aut Callimacho tractante tam discerptas fuisse, ut nemo genus universum complecteretur atque ut alius aliam sibi partem in qua elaboraret seponeret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 132:3)
Utroque in genere et elaboravit et praestitit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 135:4)
Hoc in genere persaepe mihi admirandum videtur quid sit, quod omnes translatis et alienis magis delectentur verbis quam propriis et suis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 159:1)
Hoc autem sphaerae genus, in quo solis et lunae motus inessent et earum quinque stellarum, quae errantes et quasi vagae nominarentur, in illa sphaera solida non potuisse finiri, atque in eo admirandum esse inventum Archimedi, quod excogitasset, quem ad modum in dissimillimis motibus inaequabiles et varios cursus servaret una conversio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 36:4)
Atque hoc eo magis est in Romulo admirandum, quod ceteri, qui dii ex hominibus facti esse dicuntur, minus eruditis hominum saeculis fuerunt, ut fingendi proclivis esset ratio, cum imperiti facile ad credendum inpellerentur, Romuli autem aetatem minus his sescentis annis iam inveteratis litteris atque doctrinis omnique illo antiquo ex inculta hominum vita errore sublato fuisse cernimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 28:1)
num aut vetus gloria civitatis aut species praeclara oppidi aut theatrum, gymnasia, porticus aut propylaea nobilia aut arx aut admiranda opera Phidiae aut Piraeus ille magnificus rem publicam efficiebat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 64:7)
sed idem in eis elaborant, quae sciunt nihil ad se omnino pertinere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 31:3)
quod cum fecisse in fidibus audirem, vellem equidem etiam illud, discebant enim fidibus antiqui, sed in litteris certe elaboravi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 34:7)
in his desudans atque elaborans corporis viris non magno opere desidero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 49:10)
Nam et maiorum instituta tueri sacris caerimoniisque retinendis sapientis est, et esse praestantem aliquam aeternamque naturam, et eam suspiciendam admirandamque hominum generi pulchritudo mundi ordoque rerum caelestium cogit confiteri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 220:6)
nam et maiorum instituta tueri sacris caerimoniisque retinendis sapientis est, et esse praestantem aliquam aeternamque naturam, et suspiciendam admirandamque hominum generi pulchritudo mundi ordoque rerum caelestium cogit confiteri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 220:6)
hoc si quanti tu aestimes sciam, tum quid mihi elaborandum sit scire possim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 8 2:7)
de fratre confido ita esse ut semper volui et elaboravi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 10 10:1)
quod superest, elaboratur in hoc a me, sicut tibi sensi placere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 10 4:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION