라틴어 문장 검색

Tales si forte in amicitiam receperimus, patienter tolerandi sunt, et cum nobis constet de affectu certitudo, si quis fuerit vel sermonis vel actionis excessus, amico id indulgendum;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:40)
Cuius affectus molli luto comparatus, diversas et contrarias tota die, pro arbitrio imprimentis, suscipit et format imagines.
(DE AMICITIA, CAPUT XIV. Qui minus idonei ad amicitiam. 1:4)
Nullo modo enim iram quam non refrenat affectus, cuiusquam patientia refrenabit, cum patientia iracundum magis excitet in furorem, in hoc aliquid sibi vel modicum solatium praestari cupiens, si in iurgiis se illi aliquis parem exhibeat.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:30)
Nec qualemcumque, sed quae de ratione simul et affectu procedit.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:25)
Qui quidem et castus est ex ratione, et ex affectu dulcis.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:26)
Nisi igitur et tu hunc ipsum in alium transferas affectum, gratis amicum diligens, eo quod per se carus tibi videatur amicus, quid vera sapiat amicitia non poteris.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:18)
Est proinde viri prudentis sustinere, hunc refrenare impetum, ponere modum benevolentiae, paulatim procedere in affectum, donec iam probato se totum dedat et committat amico.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:9)
Sentiebam quippe meum spiritum transfusum in omnibus, et in me omnium transmigrasse affectum, ut dicerem cum propheta:
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:31)
Plerosque omni affectu complectimur, quos tamen ad amicitiae secreta non admittimus, quae maxime in omnium secretorum et consiliorum nostrorum revelatione consistit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIII. Non pariter admittendi omnes. 1:2)
quibus, crescente religione et spiritalium studiorum parilitate, accedente etiam maturioris aetatis gravitate et spiritalium sensuum illuminatione, purgatiori affectu ad altiora, quasi e vicino conscendant;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:5)
tristem praeferens vultum, pium servans affectum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:36)
Quocirca semper in his ratio sequenda est, non affectus;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:37)
Ubi tamen virtutis invenitur aequalitas, non multum improbo, si aliquantisper affectus suas inserit partes.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:39)
cum Dominus Iesus Petrum Iohanni in hac parte praetulerit, nec ideo subtraxerit Iohanni affectum, quia Petro dederat principatum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:41)
Petrus ergo exponitur actioni, Iohannes reservatur affectui, quia:
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:47)

SEARCH

MENU NAVIGATION