라틴어 문장 검색

iam mella de scopulis fluunt, iam stillat ilex arido sudans amomum stipite, iam sunt myricis balsama.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias20)
"ex his amoenus hostiis surgit vapor vincens odorem balsami, turis, croci, auras madentes Persicorum aromatum."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1134)
oscula perspicuo figunt inpressa metallo, balsama defundunt, fletibus ora rigant.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.50)
ac tunc pervigilem ructabat marcida cenam, sub lucem quia forte iacens ad fercula raucos audierat lituos, atque inde tepentia linquens pocula lapsanti per vina et balsama gressu ebria calcatis ad bellum floribus ibat.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 183)
Quid tibi odorato referam sudantia ligno balsamaque et bacas semper frondentis acanthi?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 7:8)
quin illae ipsae (dicta sunt ac vocantur), quas certis diebus festae licentiae dicere solebamus, si paulum adhibita ratione fingerentur, aut aliquid in his serium quoque esset admixtum, plurimum poterant utilitatis adferre;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 124:2)
facto risus conciliatur interim admixta gravitate:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 134:2)
Facies autem, si intellexeris bona esse, quibus admixta virtus est, turpia, quibus malitia coniuncta est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 5:6)
dum alterum uitium deuitat, incidebat in alterum nec uidebat nimium illum orationis suae splendorem his admixtis sordibus non defendi, sed inquinari:
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 4:3)
Artibus magicis fere coniugia nuptae precibus admixtis ligant.
(세네카, Hercules Oetaeus 7:44)
Non hic terrigenam loquar cohortem admixto mage vividam veneno, cui praeter speciem modo carentem angues corporibus voluminosis alte squamea crura porrigentes in vestigia fauce desinebant.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem15)
tus, nardum, balsama, myrrhae hic sunt, hic Phoenix busti dat cinnama vivi.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 45)
id tamen quasi facete et fatigationum salibus admixtis:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Candidiano suo salutem 1:2)
neque te sacerdotibus potius admixtum vitio vertat malignus interpres;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Ferreolo suo salutem 4:3)
Quia uero sunt multi in Anglorum gente, qui, dum adhuc in infidelitate essent, huic nefando coniugio dicuntur admixti, ad fidem uenientes admonendi sunt, ut se abstineant, et graue hoc esse peccatum cognoscant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 3:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION