라틴어 문장 검색

Per idem tempus Plautius Silvanus praetor incertis causis Aproniam coniugem in praeceps iecit, tractusque ad Caesarem ab L. Apronio socero turbata mente respondit, tamquam ipse somno gravis atque eo ignarus, et uxor sponte mortem sumpsisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 22장1)
Ceterum Seianus maerentem et improvidam altius perculit, immissis qui per speciem amicitiae monerent paratum ei venenum, vitandas soceri epulas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 54장1)
etiam in Pompeiam Macrinam exilium statuitur cuius maritum Argolicum socerum Laconem e primoribus Achaeorum Caesar adflixerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 18장4)
Gaetulicus ea tempestate superioris Germaniae legiones curabat mirumque amorem adsecutus erat, effusae clementiae, modicus severitate et proximo quoque exercitui per L. Apronium socerum non ingratus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 30장3)
se caelibem, orbum, nuptiis et adoptando Britannico paratum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 26장5)
Digressu centurionis velut custode exolutus praefectus hortari Mithridaten ad sanciendum foedus, coniunctionem fratrum ac priorem aetate Pharasmanen et cetera necessitudinum nomina referens, quod filiam eius in matrimonio haberet, quod ipse Radamisto socer esset:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 46장1)
Ac primo Radamistus in amplexus eius effusus simulare obsequium, socerum ac parentem appellare;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 47장1)
exim a Cossutiano Capitone, qui nuper senatorium ordinem precibus Tigellini soceri sui receperat, maiestatis delatus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 48장2)
ceterum libertus Plauti celeritate ventorum praevenit centurionem et mandata L. Antistii soceri attulit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 58장5)
sunt qui alios a socero nuntios venisse ferant, tamquam nihil atrox immineret;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 59장2)
Percrebuerat ea tempestate pravus mos, cum propinquis comitiis aut sorte provinciarum plerique orbi fictis adoptionibus adsciscerent filios, praeturasque et provincias inter patres sortiti statim emitterent manu quos adoptaverant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 19장1)
hic interim liber honori Agricolae soceri mei destinatus, professione pietatis aut laudatus erit aut excusatus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 3장 3:2)
et rumoribus nihil silentio transmittentium, quia Vinio vidua filia, caelebs Otho, gener ac socer destinabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 13장6)
ea pars morum eius quo suspectior sollicitis adoptanti placebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 14장5)
'si te privatus lege curiata apud pontifices, ut moris est, adoptarem, et mihi egregium erat Cn.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 15장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION