라틴어 문장 검색

Quorum oratione permotus Varus praesidium, quod introduxerat, ex oppido educit ac profugit.
(카이사르, 내란기, 1권 13:6)
Quibus rebus Romam nuntiatis tantus repente terror invasit, ut cum Lentulus consul ad aperiendum aerarium venisset ad pecuniamque Pompeio ex senatusconsulto proferendam, protinus aperto sanctiore aerario ex urbe profugeret.
(카이사르, 내란기, 1권 14:1)
qui Caesaris adventu cognito profugit ex oppido cohortesque secum abducere conatus magna parte militum deseritur.
(카이사르, 내란기, 1권 15:9)
Manlius praetor Alba cum cohortibus sex profugit, Rutilius Lupus praetor Tarracina cum tribus;
(카이사르, 내란기, 1권 24:5)
Ille perterritus, quod omnem provinciam consentire intellegebat, ex Sardinia in Africam profugit.
(카이사르, 내란기, 1권 30:9)
Ipsi Massilienses et celeritate navium et scientia gubernatorum confisi nostros eludebant impetusque eorum excipiebant et, quoad licebat latiore uti spatio, producta longius acie circumvenire nostros aut pluribus navibus adoriri singulas aut remos transcurrentes detergere, si possent, contendebant;
(카이사르, 내란기, 1권 58:1)
ex Massiliensium classe V sunt depressae, IV captae, una cum Nasidianis profugit;
(카이사르, 내란기, 2권 7:4)
Hos oppressos somno et dispersos adorti magnum eorum numerum interficiunt;
(카이사르, 내란기, 2권 38:8)
multi perterriti profugiunt.
(카이사르, 내란기, 2권 38:9)
Equites sequi iubet sese iterque accelerat, ut quam maxime ex fuga perterritos adoriri posset.
(카이사르, 내란기, 2권 39:12)
His expugnatis eodem impetu altera sunt adorti, inde tertia et quarta et deinceps reliqua omnibusque eos castris expulerunt et magno numero interfecto reliquos atque ipsum Octavium in naves confugere coegerunt.
(카이사르, 내란기, 3권 9:12)
Quorum cognita voluntate clam profugit Apollonia Staberius.
(카이사르, 내란기, 3권 12:5)
Pompeius, ut venientibus in itinere se opponeret, si imprudentes ex insidiis, adoriri posset, eodemque die uterque eorum ex castris stativis a flumine Apso exercitum educunt:
(카이사르, 내란기, 3권 30:5)
Atque ut nostri perpetua munitione providebant, ne quo loco erumperent Pompeiani ac nostros post tergum adorirentur, ita illi interiore spatio perpetuas munitiones efficiebant, ne quem locum nostri intrare atque ipsos a tergo circumvenire possent.
(카이사르, 내란기, 3권 44:7)
Nam quicumque alterum obsidere conati sunt, perculsos atque infirmos hostes adorti aut proelio superatos aut aliqua offensione permotos continuerunt, cum ipsi numero equitum militumque praestarent;
(카이사르, 내란기, 3권 47:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION