라틴어 문장 검색

nam recens Galbae principatu censuerant patres, ut accusatorum causae noscerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 10장3)
Pompeius occultior non melior, et numquam postea nisi de principatu quaesitum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 38장7)
civile bellum a Vitellio coepit, et ut de principatu certaremus armis initium illic fuit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 47장6)
in senatu cuncta longis aliorum principatibus composita statim decernuntur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 55장5)
in itinere ac taberna proiectum humi iugulavit, magna cum invidia novi principatus, cuius hoc primum specimen noscebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 64장3)
Hilarus Caesaris libertus detulerat tamquam audito Vitellii et Othonis principatu propriam ipse potentiam et possessionem Hispaniarum temptasset, eoque diplomatibus nullum principem praescripsisset;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 65장2)
isque primus principatus dies in posterum celebratus, quamvis Iudaicus exercitus quinto nonas Iulias apud ipsum iurasset, eo ardore ut ne Titus quidem filius expectaretur, Syria remeans et consiliorum inter Mucianum ac patrem nuntius.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 79장2)
tum ceteri adcurrere, Caesarem et Augustum et omnia principatus vocabula cumulare.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 80장2)
desiderata diu res interpretatione gloriaque in maius accipitur, postquam Galbae imagines discordia temporum subversas in omnibus municipiis recoli iussit Antonius, decorum pro causa ratus, si placere Galbae principatus et partes revirescere crederentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 7장3)
sanctus, inturbidus, nullius repentini honoris, adeo non principatus adpetens, parum effugerat ne dignus crederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 39장6)
ac plerique haud proinde Vitellium quam casum locumque principatus miserabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 58장8)
quae tamen paucis ante diebus opportuna morte excidium domus praevenit, nihil principatu filii adsecuta nisi luctum et bonam famam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 67장4)
ita privato et omnem principatus speciem vitanti convenisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 70장4)
quod inter omnis constiterit, ante principatum Vespasiani decus domus penes Sabinum erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 75장7)
principatum ei detulere qui ipsum non noverant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 86장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION