라틴어 문장 검색

Quemadmodum qui audierunt symphoniam, ferunt secum in auribus modulationem illam ac dulcedinem cantuum, quae cogitationes impedit nec ad seria patitur intendi, sic adulatorum et prava laudantium sermo diutius haeret quam auditur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 9:1)
cui nunc vagor vaesana?
(세네카, 아가멤논 13:6)
Cicero male audiebat tamquam nec Pompeio certus amicus nec Caesari, sed utriusque adulator.
(세네카, Controversiae, book 7, Ter abdicatus conprensus est a patre in secreta parte domus medicamentum tenens; interrogatus quid esset, dixit uenenum et uelle se mori, et effudit. accusatur parricidi. 8:6)
Quid enim illi simile habebat vesanus adulescens, cui pro virtute erat felix temeritas ?
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 84:1)
Urbem cuidam Alexander donabat, vesanus et qui nihil animo nisi grande conciperet.
(세네카, 행복론, Liber II 65:1)
Ideo cito cadunt et mutantur in contrarium et, cum acerrime saevierunt expaveruntque, pascuntur et ex fremitu discursuque vesano statim quies soporque sequitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 23:2)
talem nobis iram figuremus, flamma lumina ardentia, sibilo mugituque et gemitu et stridore et si qua his invisior vox est perstrepentem, tela manu utraque quatientem (neque enim illi se tegere curae est), torvam cruentamque et cicatricosam et verberibus suis lividam, incessus vaesani, offusam multa caligine, incursitantem, vastantem fugantemque et omnium odio laborantem, sui maxime, si aliter nocere non possit, terras, maria, caelum ruere cupientem, infestam pariter invisamque.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 196:2)
quia Cicero male audiebat tamquam nec Pompeio certus amicus nec Caesari, sed utriusque adulator.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ter abdicatus venenum tenens.41)
vel sit potius mens vesano concita motu:
(세네카, Hercules Furens 16:9)
fallor, fallor vaesana furens.
(세네카, Hercules Oetaeus 27:52)
incerta vaecors mente vaesana feror partes in omnes;
(세네카, 메데아 3:5)
addit venenis verba non illis minus metuenda, sonuit ecce vaesano gradu canitque.
(세네카, 메데아 11:24)
pone vaesanos, precor,
(세네카, Phoenissae 594:2)
tune audire potes vesani murmura ponti fortis, et in dura nave iacere potes?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 8a4)
nec non exanimem amplectens Briseis Achillem candida vesana verberat ora manu;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 96)

SEARCH

MENU NAVIGATION